| O venvs regina Cnidi Pafiqve sperne d. Quasi epigramma | 1.30.pr.1 |
| est hoc in dedicationem Veneris scriptum, quam a se ipso | |
| consecrarit. Cnidos autem urbs Cariae, Pafos urbs insulae | |
| Cypri, utraque Venerem praecipue colens. | |
| Fervidvs tecvm pver, id est: Cupido, qui feruorem amoris | 5.1 |
| inferat. | |
| Et solvtis Gratiae zonis. Bene Gratiae nudae [si] | 5-6.1 |
| sine nodis finguntur, quia amici animos solutos ac nudos | |
| inter se habere debent. | |
| Et parvm comis sine te. | 7.1 |
| Id est 'minus elegans' sine te, hoc est, 'sine uenustate'. | |
| Scire autem debemus Venerem non tantum concubi- | |
| tu<u>m, uerum etiam dominam esse omnium elegantiarum. | |
| Sic alibi ipse: | 5 |
| Ordinis haec uirtus erit et uenus. |