| Qvid dedicatvm poscit A. v. Apollinis templum in | 1.31.1-2.1 |
| Palati<o> Augustus dedicauit. Ergo 'dedicatum' non 'a se' dicit | |
| poeta, sed 'qui alioqui dedicatus est.' | |
| Ipsum autem Apollinem dedicatum ait pro templo eius. | |
| Non opimae Sardiniae segetes feraces. Negat se poeta | 3-4.1 |
| ab Apolline ea petere, quae ad auaritiam spectant, uerum | |
| potius bonam mentem, bonamque corporis usque ad ultimam | |
| senectam ualetudinem. | |
| Non rvra qvae Liris qvieta mordet aqva. Liris fluuius | 7-8.1 |
| est in Campania interfluens urbem <M>inturnensem. Hic | |
| autem lenissime labitur; quem ideo taciturnum dixit. | |
| Praemant Calenam falce q. d. F. v. Cales oppidum | 9-10.1 |
| in agro Sidicino est; in illa autem regione uina Falerna na- | |
| scuntur. | |
| Ergo hoc ait: Possideant pr[a]etiosos fundos, quibus hoc | |
| fortuna concessit. | 5 |
| Dives vt avreis mercator exsiccet cvlvlis. <Cululis> | 10-11.1 |
| pro poculis dixit. Proprie autem culilae calices sunt quidam | |
| fictiles, quibus pontifices uirginesque Vestales in sacris utuntur. | |
| Vina Syra reparata merce. | 12.1 |
| Quasi commutata uina Syra merce. Syram autem mercem | |
| pr[a]etiosissimam accipe, quae scilicet in purpura et pipere | |
| et unguentis aliisque similibus esse solet. | |
| Qvippe ter et qvater a. r. aeqvor A. | 13-14.1 |
| Hoc quasi argumenti loco positum est, ad probandum, | |
| quam carus dis sit hic mercator. | |
| Me cichorea[e] levesqve malvae. Cichorea intiba ru- | 16.1 |
| stica, maluae autem corpori[s] leu<e>s intellegendae. | |
| Frvi paratis. | 17.1 |
| Aut 'his, quae ego paraui', aut 'quae parata sunt, id est | |
| in promptu sunt omnibus'. | |
| Latoe dones. | 18.1 |
| Quasi 'Lato<i>e', ab eo, quod est 'Lato', figuratum est. |