| Poscimvr siqvid vacvi svb vmbra[s] l. t. Hac ode lyram | 1.32.pr.1 |
| suam adloquitur, ut sibi adsit, et canere perseueret. | |
| Siqvid vacvi svb vmbra lvsimvs tecvm. [ul. m.] | 1-2.1 |
| Sic poetae fere uerecund<e> carmina sua lusus uocant. | |
| 'Vacui' autem numerus pluralis est, casus nominatiui, | |
| et est sensus: nos uacui, id est a negotiis liberi, siqui<d> lu- | |
| simus, exigitur a nobis, ut canamus. | 5 |
| Qvod et hvnc in annvm vivat et plvris. | 2-3.1 |
| Optat carmini, ut perpetuo floreat. Ea enim scripta, | |
| quae sine uirtute sunt, temporalia solent esse. | |
| Age dic Latinvm barbite carmen. Barbit[t]on organi | 3-4.1 |
| genus est; sed nunc pro lyra posuit. | |
| Lesbio primvm m. c. | 5.1 |
| Lesbium ciuem Alcaeum dicit. Hic autem etiam res | |
| bellicas aduersus tyrannos gessit. | |
| Sive iactatam religarat v. l. n. Hoc ideo dicitur, | 7-8.1 |
| quia et in nauigationibus hic poeta, cum bellicas res ageret, | |
| saepe tempestatibus uexatus est. | |
| Et Lycvm nigris ocvlis. | 11.1 |
| Hunc Lycum puerum Alcaeus dilexit. | |
| O decvs Foebi. Lyram dicit decus Foebi. | 13.1 |
| Mihi rite salve cvmqve nocanti. Cumque pro | 15-16.1 |
| 'quandocumque' positum est, ut sit: O dulce lenimen mihi | |
| quandocumque te rite inuocanti. |