| Albi ne doleas p. <n.> m. <i.> Albi[n]um Tibul<l>um adloquitur | 1.33.pr.1 |
| elegiorum poetam. | |
| Hortatur autem eum, ut sit fortiore animo in contemptu, | |
| quem indigne a Ligure muliere patitur, quam ideo inmitem | |
| uocat. | 5 |
| Nev miserabilis d. e. Proprie elegiorum uersus | 2-3.1 |
| aptissimi sunt fletibus, quos ideo miserabiles dixit. Nam et | |
| nomen ipsum elegiorum παρὰ τὸ ἒ ἔ, quae uox est lamentan- | |
| tium, dictum putant. | |
| Cvr tibi ivnior laesa praeniteat fide. Apud Glyceram | 3-4.1 |
| scilicet praeniteat, quae fidem hoc faciendo laeserit. | |
| Insignem tenvi fronte Lycorida C. t. a. C. i. a. <d.> F. | 5-7.1 |
| Tenui fronte pro angusta et pusilla posuit; frons | |
| autem minor pulchriorem facit mulierem, et ideo insignem | |
| tenui fronte accipe, hoc est: hac re insignem. | |
| Sed privs Apvlis ivngentvr c. l. Hoc est: prius [ut] | 7-8.1 |
| lupi concumbent cum capr<e>is. | |
| Sic visvm Veneri cvi placet inpares formas atqve | 10-12.1 |
| animos <s. i.> aenea saevo mittere cvm ioco. Non dicit 'inpares | |
| formas cum ioco sub iuga mittit', sed ordo est 'sic uisum | |
| Veneri cum saeuo Ioco', id est, 'Veneri et Amori sic placuit', | |
| quem Amorem saeuum Iocum non ineleganti[a] conceptione | 5 |
| dixit. | |
| Iuga autem aenea durum ac difficilem amorem uult | |
| intellegi. Hoc Veneri, inquit, placuit, ut qui amantur non | |
| consentiant amatoribus, sed in alios ipsi amores declinent. | |
| Grata detinvit compede M. [Compedem] gratum amorem | 14.1 |
| significat. | |
| Et uideamus, ne non simpliciter compedem hic dixerit, | |
| sed referens ad condicionem libertinae Myrtalis. | |
| Adtendendum autem, compedem singular<i> numero eum | 5 |
| dixisse, quod non facile ueteres. | |
| Hadriae. Per haec Adriaticum sinum intellege, quod | 15.1 |
| mare et Calabriam adluit. |