| Parcvs deorvm cvltor e. <i.> Ha[e]c ode significat se pae- | 1.34.pr.1 |
| nitentiam agere, quod Epicuream sectam secutus inreligiosus | |
| extiterit. | |
| Sapientiae consvltvs. | 2-3.1 |
| Ita dictum, ut iuris consultus. | |
| Iterar[ar]e cvrsvs cogor relictos. Non 'instaurare', | 4-5.1 |
| sed 'ad eosdem redire'. | |
| Namqve Dies[ivp]piter igni corvsco n. d. Sensus est: | 5-6.1 |
| Iuppiter, qui non nisi nubilo tonare solet, per purum, id est | |
| per serenum tonuit. | |
| Plervmqve per pvrvm tonantis egit <e. v.> c. | 7-8.1 |
| Ex uulgari opinione plerumque poetae sensus concipiunt, | |
| uelut hic, ubi dicuntur tonitrua strepitus esse currus et quadri- | |
| garum Iouis. | |
| Brvta tellvs. Bruti graues et tardi dicuntur, quod | 9.1 |
| ἐπίθετον terrae perpetuum est. | |
| Taenari sedes. 'Inferi' intellegendum, quia per | 10-11.1 |
| Taenarum Laconicae promunturium discensus ad inferos fertur. | |
| Valet ima svmmis m. Vt si diceret: potest ex | 12-13.1 |
| minimo potentem et ex potente infimum reddere. | |
| Et insignem a<t>tenvat devs obscvra promens. Id est, | 13-14.1 |
| qui insignis fuerit, a<t>tenuatur <attenuatus> in claritatem | |
| aliquam a deo producitur. | |
| Hinc apicem rapax Fortvna svstvlit cvm stridore acvto. | 14-16.1 |
| Hoc est: cum fletibus et lamentatione, sed non sua, | |
| uerum eorum, quibus apicem, id est dignitatem aufer<a>t. | |
| Hinc apicem rapax Fortvna < . . . > hic posvis<s>e g. | |
| Apicem pro honoris sublimitate posuit. Sensus est autem: | 5 |
| Fortuna res humanas plerumque mutat, et ab alio ad alium | |
| opes et dignitatem transfert. |