| [Ad Fortunam, quae Ant<i> praecipue colitur.] | 1.35.pr.1 |
| O diva gratvm qve r. [i]. A. Haec ode in Fortunam <A>n- | |
| ti<ate>m scripta est, cui Caesaris profectionem commendat. | |
| Gratvm qve regis Antivm. | 1.1 |
| Hoc ideo, quia Anti Fortuna potentissimi numinis ha- | |
| betur, adeo ut multis pr[a]etiosissimisque donis et priuatorum | |
| et imperatorum templum ibi eius refertum sit. | |
| Praesens vel im<o> tollere de gradv. Praesens ita di- | 2.1 |
| ctum, ut praesentia dicuntur numina deorum, quae se poten- | |
| tiamque suam manifeste ostendunt. | |
| Vertere fvneribvs trivmphos. | 4.1 |
| Vertere pro eo, quod est conuertere et mutare, positum est. | |
| Te dominam aeqvoris, pro 'et aequoris'. | 6.1 |
| Hoc autem recte dicitur, quoniam Fortuna et semper et | |
| ubique metuenda est. | |
| Qvicvmqve Bithyna lacessit C. p. <c.> Bithyna car- | 7-8.1 |
| [m]ina ait, ut solent poetae speciem pro genere ponere. Qualia | |
| illa sunt Vergiliana: | |
| Leuis innatat alnus | |
| Missa Pado | 5 |
| pro quolibet flumine, et | |
| Illas ducit amor trans Gargara transque | |
| sonantem | |
| Ascanium | |
| [pro quolibet flumine]. | 10 |
| Profvgi Scythae. Manifestum est, cu<r> profugos dixerit, | 9.1 |
| quod scilicet etiam fugiendo proeliarentur. | |
| Et pvrpvrei metvvnt tyranni. Purpurei pro 'pur- | 11-12.1 |
| purati'. Purpureum enim aliud est, si proprietatem adtendas. | |
| Nam sic dicitur purpureum, ut lapideum ligneum, hoc est, | |
| quod purpura tantum constat. | |
| Stantem colvmnam, pro incolumitate dignitatis et to- | 14.1 |
| tius domus intellege. | |
| Nev pop. freqvens ad arma c. a. <a>. Bene tu- | 14-15.1 |
| multum uulgarem expressit repetendo. | |
| Te semper ante it serva Necessitas. Nec enim suae po- | 17.1 |
| testatis, qui Necessitati subiectus est. | |
| Clavos trab<a>lis et cvneos manv. Eleganti conceptione | 18.1 |
| haec instrumenta Fortunae adcommodat, scilicet quibus cogit | |
| et torquet inplicatque res humanas. | |
| Te Spes et albo rara Fides. | 21.1 |
| Bono ἐπιθέτω<ι> raram Fidem appellat, quia a paucis | |
| colitur. | |
| Et albo rara Fides colit velata panno. | 21-22.1 |
| Posset uideri sordide dixisse 'panno', nisi uellet hac | |
| conceptione intellegi, a pauperioribus magis coli fidem. | |
| 'Albo' autem dixit propter <h>onestatem fidelitatis. | |
| Aut numquid albo panno Fides uelata dicitur, quod, qui | 5 |
| Fidem colunt, honesti quidem habeantur, sed pauperes fiant, | |
| quoniam adquisitio perfidia magis prouenit? | |
| Nec comitem abnegat vtcvmqve mvtata potentis v. | 22-24.1 |
| d. i. l. Non spernit te, inquit, o Fortuna, Fides, cum linquis | |
| potentiorum limina, id est, cum relinquis diuites. Per | |
| hoc autem uidetur significare eos, qui ex dignitate honoris | |
| aut diuitiarum ceciderint; [nec fidem apud eos remanere, id | 5 |
| est] fidem quoque amittere. | |
| Et hoc quoque dupliciter intellege, ut fides illis nec ha- | |
| beatur nec seruetur. | |
| At vvl<g>vs infidvm et <m.> r. p. <c.> | 25-26.1 |
| Haec eleganter dicuntur, quia fortunae euentum subire | |
| cum amico uulgares homines nolunt. | |
| Ferre ivgvm pariter dolosi. | 28.1 |
| Ἀλληγορικῶς ostendit necessitati amicorum nolle con- | |
| iunctos esse. | |
| Serves itvrvm Caesarem [et] in vltimos orbis Brit- | 29-30.1 |
| tannos. | |
| [Id est] Caesarem Augustum dicit. | |
| H<ui>c initium odes huius coniungendum est; sic enim: | |
| O diua, gratum qu<ae> regis Antium, | 5 |
| Serues iturum Caesarem. | |
| Ivvenvm examen. Translatione[m] ab apibus fa- | 30-31.1 |
| cta[m] pro multitudine militum posuit. | |
| Timendvm: cuius exercitus timetur et in occasu et in | 31.1 |
| oriente. | |
| Oceanoqve rvbro. Hoc est, rubro mari, quod est in | 32.1 |
| oriente. | |
| Hev cicatricvm et sceleris pvdet. Huius scilicet sceleris, | 33.1 |
| quod bello ciuili in nos admisimus. | |
| Qvid nos dvra refvgimvs aetas. Suauiter figurauit | 34-35.1 |
| 'nos aetas'. | |
| Qvid intactvm nefasti liqvimvs. | 35-36.1 |
| Nefastos pro nefariis posuit. | |
| O vtinam <n.> incvde diffingas retvnsvm in Massa- | 38-40.1 |
| getas Arabasqve ferrvm. Ἀμφίβολον. | |
| Non est enim 'retunsum in Massagetas' accipiendum, | |
| sed 'in Massagetas diffingas'. | |
| Sensus est enim: Vtinam ferrum, quod retu[n]dimus in | 5 |
| corporibus nostrorum bello ciuili, diffingas, id est refabrices | |
| aduersum barbaros. | |
| Massagetae autem gens Thraciae. |