| [Cvstodes Nvmidae deos.] Hanc oden scribit in honorem | 1.36.pr.1 |
| Pomponi nomine Numidae, pro cuius salute reuersi ex Mau- | |
| retania uota solu<i> aequum esse dicit. | |
| Et tvre et fidibvs ivvat placare. | 1-2.1 |
| Fidicines hodieque Romae ad sacrificia adhiberi sicut | |
| tibicines nemo est qui nesciat. | |
| Ivvat placare < . . . > Nvmidae deos. Placare pro eo, | 1-3.1 |
| quod est 'gratiam referre' intellegendum, non ut placari irati | |
| dicuntur di. | |
| C[t]um enim Numidam dicat sospitem redisse, ap- | |
| paret eum deos propitios etiam ante sacrificia habuisse. | 5 |
| Custodes autem pro conseruatoribus accipiamus. | |
| Qvi nvnc Hesperia sospes a<b> vltima. Numid[i]a hic ex | 4.1 |
| Mauritania, in qua militauerat, reuersus est; ergo Hesperiam | |
| nunc occiduam partem intellege, non ut Hesperia a Vergilio | |
| Italia dicitur. | |
| Actae non alio rege pver[i]tiae. | 8.1 |
| Puertia<m> pro pueritia per syncopen dixit; significat | |
| autem Pomponium hunc Numidam a pueritia Lamia patrono | |
| usum. | |
| Mvtataeqve simvl togae. Praetextae, utique togae mu- | 9.1 |
| tatae, qua deposita uirilis accipitur. | |
| Per hoc significat eos pariter adoleuisse. | |
| Cressa ne careat pvlchra dies nota. Album calculum | 10.1 |
| Cressam notam dicit, quia Cretensibus mos erat laetos dies | |
| calculis albis, quos in pharetras mittebant, notare, tristes | |
| autem nigris. Per hoc ergo dicit nunc poeta laetum diem | |
| exigendum. | 5 |
| Nec promptae modvs amforae, nec morem in Salivm | 11-12.1 |
| sit reqvies pedvm. | |
| Per quod significat et largius bibendum et saltandum. | |
| Salii autem sacerdotes Martis hodieque tripudiare in | |
| sacrificiis Martis dicuntur, unde etiam Salii a saliendo, id est | 5 |
| saltando dicti. Ordo est autem: Ne<c> sit requies pedum | |
| <in> Salium more<m>. | |
| Nev mvlti Damalis meri B. T. v. a. Amystis, ut | 13-14.1 |
| quidam aiunt, potio quaedam est apud <Thrac>as, alii poculi | |
| speciem esse aiunt eo, quod necesse sit uno ductu potionem | |
| haurire. | |
| Sensus autem est: Damalis, quae multi meri est, id est | 5 |
| ebriosa, non uincat Bassum in potando, id est: Bassus quoque | |
| multum pote[s]t. | |
| Nev breve lilivm: quod breuis temporis est, hoc est | 16.1 |
| cito deflorescit. | |
| Pvtres ocvlos. Putres uino intellege. Videmus | 17-18.1 |
| enim ex uino oculos quasi languidos fieri. | |
| Nev Damalis n. d. [n.] a. Sensus est, nec nouus | 18-19.1 |
| adulter, id est amator, Damalim auellet a pristino suo amatore. | |
| Lascivis hederis ambitiosior. Ambitiosa ab ambitu la- | 20.1 |
| certorum, id est, amplexu Damalis dicta est, quae ob hoc | |
| hederae comparata est, quia et illa arbores solet ambire, id est | |
| circumdare. Hederas autem lasciuas dixit, quia quasi ludentes | |
| uag[a]e serpunt. | 5 |