| Nvnc est bibendvm. Hac ode laetitiam profitetur suam | 1.37.pr.1 |
| poeta ob uictoriam Actiacam Augusti, cum M. Antonium apud | |
| Actium promunturium nauali proelio superauit, ac deinde | |
| Alexandriam cepit. | |
| Nvnc [Saliaribus] <pede libero pvlsanda tellvs>. Id est | 1.1 |
| libere tripudiandum est ac per hoc ludendum. | |
| Nvnc Saliaribvs ornare pvlvinar d. t. e. d. s. [s]. | 2-4.1 |
| Sacerdotales [s]c[a]enae, quas Salii faciunt, dicuntur esse | |
| amplissimi apparatus. Vnde in prouerbio est Saliares cenas | |
| dicere opiparas et copiosas. | |
| Ante hanc nefas depromere C. c. a. <B>elle per cellas | 5-6.1 |
| auitas uinum uetustum significat. | |
| Fvnvs et imperio parabat. | 8.1 |
| Funus pro exitio positum. | |
| Imperio autem utique Romano intellegendum. | |
| Contaminato c. <g.> Id est, cum grege spadonum, quos | 9.1 |
| Cleopatra satellites et cubicularios habebat, quos morbo tur- | |
| pes dixit, quia fere hi effeminati sunt. | |
| Fortvnaqve dvlc. e. Hoc est: fortunae successu | 11-12.1 |
| demens et inconsulta. | |
| Sed minvit fvrorem vix vna sospes navis ab ignibvs. | 12-13.1 |
| Vna nauis, qua scilicet effugit uicta ab Augusto, sed 'unam | |
| nauem' ὑπερβολικῶς dictum accipe. | |
| Mentemqve lymfatam Mareotico. Redegit in veros | 14-15.1 |
| timores. | |
| Mareotis palus esse dicitur in Aegypto, unde uinum | |
| Mareoticum dicitur. Ergo 'lymfatam mentem Mareotico' ex | |
| ebrietate uesanam accipe. | 5 |
| In campis nivalis Hemoniae. Hemonia dicitur ab | 19-20.1 |
| Hemone monte, quem niualem merito appellauit, quia est | |
| frigidissimus. | |
| Daret vt catenis f. m. Fatale monstrum aut[em] | 20-21.1 |
| a fato sibi seruatum aut detestabile. <An> dictum hoc acci- | |
| piamus: 'Quasi decreto fatorum nobis obiectum'? | |
| Nec mvliebriter expavit ensem. | 22-23.1 |
| Non tamquam ens<e> perierit Cleopatra, sed significat eam | |
| tam praestantem animi fuisse, ut ensem quoque non timuerit. | |
| Nec latentis classe cita reparavit oras. Hoc est, | 23-24.1 |
| nec fugit <in> latentis, id est intimas, Aegypti regiones, unde | |
| uires [inde] repararet. | |
| Fortis et asperas tractare serpentes. Hoc ideo di- | 26-27.1 |
| citur, quia serpentem sibi obposuit, cuius morsu perit. | |
| Deliberata morte ferocior s. L. Deliberata utrum | 29-30.1 |
| pro cogitata positum est, an uero 'de qua plerique deliberant, | |
| id est dubitant', ut sit hoc perpetuum epitheton mortis? Signi- | |
| ficat autem [in] ipsi<u>s mortis significatione constantissi- | |
| mam fuisse. | 5 |
| Lybyrni<s>. Libyrni gens Illyrici ferox, ad morien- | 30.1 |
| dum paratissima. | |
| Scilicet invidens privata d. s. n. h. m. t. Inuidens | 30-32.1 |
| scilicet Augusto, ne captiuitas sua illi gloriosiorem honestio- | |
| remque triumphum faceret ornatu. Nam et Titus Libius | |
| refert illam, cum de industria ab Augusto in captiuitate[m] | |
| indulgentius tractaretur, idemtidem dicere solitam fuisse: | 5 |
| Οὐ θριαμβεύσομαι [id est non triumphabor ab alio]. |