| Persicos odi pver apparatvs. Ad puerum suum de hila- | 1.38.pr.1 |
| ritate loquitur negans ad uoluptatem opus esse magnifico | |
| apparatu. Persae autem reges ob nimias diuitias in sumptuo- | |
| sissimis deliciis agere dicuntur. | |
| Displicent nexae filyra coronae. Hoc est: displicent co- | 2.1 |
| ronae operosius factae. | |
| Mitte sectari rosa qvo locorvm sera moretvr. Vetat | 3-4.1 |
| puerum magnopere rosas sibi quaerere, quae solent iam prae- | |
| terito ueris tempore ex frigidioribus adferri. | |
| Simplici myrto nihil adlabores. Sensus: nihil adlabores | 5.1 |
| myrto adplicare: simplex enim myrtus delecta[n]t, nec in hac | |
| re uolo sedulus sis, id est officiosus, ut plus quam myrto co- | |
| roneris. Ordo est autem: nihil curo, id est, hoc non curo, ac | |
| per hoc: nolo. | 5 |
| Neqve me svb arta vite bibentem. | 7-8.1 |
| Artam uitem spissam, ac per hoc umbrosam accipe. | |
| Plautus in Vidularia myrtum et feminino genere | 7.1 |
| et neutro dixit[. Feminino sic]: | |
| Per myrteta prosiluit | |
| et | |
| Haec myrtus Veneris est. | 5 |
| [Haec myrtus et haec myrteta no<n unum> significat.] | |
| EXPLICIT LIBER I |