| INCIPIT LIBER II | |
| AD ASINIVM POLLIONEM | |
| Motvm ex Metello consvle civicvm [m.] | 2.1.pr.1 |
| Ha<e>c ode ad Asinium Pollionem consularem uirum | |
| et triumphalem scripta est, qua hortatur eum, ut, omisso tra- | |
| goediarum scribendarum studio, inchoatum historiae opus | |
| consum<m>et, ac deinde in pare<c>basi [id est in translatione] | 5 |
| bellorum ciuilium calamitatem refer[a]t. | |
| Motvm ex Metello c. c. | 1.1 |
| Pollio historiam belli ciuilis a Lentuli et Mamerci con- | |
| sulatu coepti, altius repetit, id est, a Metello Celere et L. | |
| Afranio consulibus. Adtende autem non ciuile, sed ciui- | |
| cum dixisse antiqua figura. Illi enim ciuica et hostica, | 5 |
| deinde ciuilia <e>t hostilia dicebant. | |
| Denominationes autem hae fere liberae sunt apud doctos. | |
| Et motum pro bello posuit. | |
| Lvdvmqve Fortvnae. | 3.1 |
| Hoc est: quae res humanas ludibrio habet. | |
| Et arma nondvm expiatis. | 4-5.1 |
| Id est: de quibus nondum expiati, id est loti cruore<s> | |
| sint. Ergo intellegi uult paene adhuc in manibus esse arma | |
| ciuilia. Solent autem ungi arma, cum post bellum transactum | |
| reponenda sunt. | 5 |
| Ordo ergo est nondum expiatis cruoribus. | |
| Pericvlose plenvm opvs aleae t. et i. p. <i.> s. c. d. | 6-8.1 |
| Allegoricos ait, adhuc odia belli ciuilis sub specie pacis osten- | |
| di[t] nec tutum esse haec scribere. | |
| Pavlvm severe M. t. d. t. Quoniam, inquit, haec | 9-10.1 |
| scribere destinasti, parce tantisper tragico stilo. | |
| Seueram autem tragoediam merito dicit, quod tri- | |
| stia fere sint argumenta tragoediarum. | |
| Mox vbi pvblicas. Hoc est: ubi historiam, quae publicas | 10.1 |
| res continet, ordinaris, id est descripseris. | |
| Grande mvnvs C. r. <c.> Cecropio coturno | 11-12.1 |
| inquit, quia apud Athenienses primum est scripta atque acta | |
| tragoedia a Thespio inuentore eius atque actore. | |
| Insigne maestis praesidivm re[g]is. Per quod signi- | 13.1 |
| ficat, et fortissime eum causas reorum in iudiciis defendere | |
| et praeterea prudentissima consilia in senatu dare. | |
| Cvi lavrvs aeternos honores. Ideo hoc dicitur, quia | 15.1 |
| P<o>llio Salonas urbe[s] ex Dalmatis capta triumphauit. | |
| Iam nvnc minaci mvrmvre cornvvm. <Ἐνεργῶς>. Iam, | 17.1 |
| inquit, uideor mihi uidere et audire ea, quae historia refert, | |
| per quod significat uim eloquentiae Pollionem [id e<st> otiosum] | |
| in relatione pugnarum inducere. | |
| Fvgacis t. e. Fugacis pro uelocibus accipe; | 19-20.1 |
| et in sermone hodieque fugam pro uelocitate dicimus, cum | |
| de equis loquimur. | |
| Avdire magnos iam videor dvces. Ambiguum; utrum | 21.1 |
| enim ipsos duces contionantes audire se dicat, an Pollionem | |
| de ducibus narrantem, incertum est. | |
| Pvlvere sordidos. Speciose ac decenter dictum pul- | 22.1 |
| uere non indecoro sordidos [Non] quasi puluere bellico | |
| pulueratos. | |
| Praeter atrocem animvm Catonis. M. Porcium Catonem | 24.1 |
| significat, qui Vti<ca>e maluit se interficere inminente Caesare, | |
| quam in potestatem eius uenire. | |
| Ivno et deorvm qvisqvis amicior Afris. Sensus est: | 25-26.1 |
| Iuno et quicumque alii dii Carthaginiensibus fauerant, ul- | |
| tionem uastatae Africae ex posteris eorum, qui eam uastaue- | |
| r<a>nt, nunc receperunt. Inpotens autem ἀδύνατος [id est | |
| non potens] 'sine uirtute' intellegendum. | 5 |
| Rettvlit inferias Ivgvrthae. | 28.1 |
| Nunc latius intellege, id est: Afris omnibus. | |
| Qvis non Latino s. p. c. | 29-30.1 |
| Sensus est: nullus est campus, qui non sepulchris Ro- | |
| manorum bella ciuilia fuisse et sanguine Romano pinguem | |
| se ostendat factum. | |
| Avditvmqve Medis H. s. r. | 31-32.1 |
| De superiore <p>endet; sic enim intellegendum: Quis non | |
| campus sepulchris testatur inpia proelia, sonitumque Hespe- | |
| riae ruinae, quem etiam Medi audierunt. | |
| Sonitum autem ruinae Medos audisse, id est super orbem | 5 |
| transilire, per yperbolen intellegendum est; cuius sensus ex | |
| subiectis magis inlustratur, quod dixerit: Qui gurges aut | |
| quae flumina lugubris ignara belli, quod mare | |
| Dauniae non decolorauere c. | |
| Davniae a Dauno rege Apuliae, ac per hoc Italicae, | 34.1 |
| ac deinde Romanae intellegendum. | |
| Sed ne relictis M. procax iocis <Cea>e retractes mv- | 37-38.1 |
| nera n. [n.] Nenia lugubre carmen est, quod in mortuos ca- | |
| nitur. Simonides autem ex <C>ea insula lyricus poeta θρή- | |
| νους [id est planctus] optime scripsit. Inde Ce[n]am neniam | |
| appellauit. Sensus est autem: sed cum lyrico carmini aptiores | 5 |
| ioci sint, procacitatem egeris, o Musa, si lugubria potius in | |
| eo modulata .p. fueris, quam ueneria, quae le<u>ioribus modulis | |
| aptantur. |