| Nvllvs argento color est avaris. Hac ᾠδῇ Sallustium Cri- | 2.2.pr.1 |
| spum adloquitur equitem Romanum, Augusti amicum, qua | |
| liberalitatem et magnificentiam animi eius describit. Argen- | |
| tum autem abditum, pro pecunia recondita in thesauris dixit; | |
| et est sensus: Diuitiarum splendor nullus est, nisi honesta | 5 |
| ratione fuerint in usu. | |
| Inimic[a]e lamnae. Lamnam pro rudi et infabricata | 2.1 |
| materia dixit. Per quod significat Sallustium non libenter | |
| habere absconditas et sine usu diuitias. | |
| Vivit extento Procvleivs aevo. Proculeius eques Roma- | 5.1 |
| nus amicus Augusti carissimae pietatis erga fratres suos | |
| [S]C<ae>pionem et Murenam fuit, adeo ut bona sua cum his | |
| aequis partibus diuiserit, quia illi bello ciuili erant spoliati. | |
| Vivit extento Procvleivs aevo. Ecce, inquit, Proculeius, | 5 |
| qui liberalis in fratres suos fuit, aeternam sibi per hanc pie- | |
| tatem memoriam parauit, et per omne[m] aeuum fama eius | |
| extenta est, per quam semper uolat. | |
| Illvm agit pinna metvente solvi fama svperstes. Sic | 7-8.1 |
| intulit f. s. poeta, quasi fama illum agit pinna sua, quae ab | |
| illo non soluitur; nam semper uolat. | |
| Lativs regnes avidvm d. s. | 9-10.1 |
| Latius, inquit, possideas auaritiam animi conpescens, | |
| quam si per continuationem ex Africa in Spaniam posses- | |
| siones extendas. | |
| Gadibvs ivngas. Gad<i>s oppidum est in Hispania a | 11.1 |
| Poenis conditum. | |
| Vterqve poenvs ergo inquit, quia Carthaginem sicut Ga- | |
| dem Poeni condiderunt. | |
| Et aqvosvs albo corpore langvor. <B>ella concep- | 15-16.1 |
| tione aquosus languor ὕδρωψ dicitur; album autem cor- | |
| pus pro pallido dictum est. | |
| Redditvm Cyri solio Prahaten. Prahates, inquit, qui in | 17.1 |
| regnum Persarum restitutus est, non est in numero beatorum, | |
| sicut uulgus putat; nec enim regnum aut diuitiae beatos fa- | |
| ciunt. Cyri solio: regno Persarum a rege Cyro, qui primus | |
| in Persida regnauit. | 5 |
| Dissidens plebi nvmero beatorvm eximit virtvs. | 18-19.1 |
| Ordo est: Prahaten eximit numero beatorum uirtus, | |
| qu<a>e plebi[s numero] dissidet, hoc est, quae uirtus, id est | |
| sapientia, non est apud plebem. | |
| Popvlvmqve falsis dedocet vti. Dedocet pro de- | 19-20.1 |
| docere cupit, id est dissuadere populo, beatum dicere eum, | |
| qui regnum et diuitias possideat, quia falso hoc dicitur. | |
| <Regnvm et dia. tv.> Solum modo illum et diuitem et | 21.1 |
| regem et securum esse adfirmans, qui diuitiis alienis non in- | |
| uideat nec eas concupiscat. | |
| Propriamqve lavrvm. Laurum pro laurea, ac per hoc | 22.1 |
| gloriam intellegamus, propriam autem perpetuam. | |
| Ocvlo inretorto. Hoc est oculo non inuidenti. | 23.1 |