| Aeqvam memento rebvs in ardvis servare [re] m. | 2.3.pr.1 |
| Haec ὠ<ι>δὴ ad Quintum Dellium scripta est de animi | |
| aequitate; subitis bonis non esse gaudendum, nec malis de- | |
| sperandum, sed medium tenorem sequendum. | |
| Moritvre Delli < . . . > sev te in remoto g. p. d. f. r. b. | 4-8.1 |
| i. n. Hoc causam ostendit, cur aequo animo uiuendum sit, | |
| quoniam scilicet moriundum est, et si lasciuus et si <p>ar<c>us | |
| uixeris. | |
| Sev te in remoto gramine per dies festos reclinatvm | 6-7.1 |
| bearis. In remoto gramine, hoc est in secessu nemoris. | |
| Reclinatum autem, id est resupinum recumbentem, ut | |
| solent, qui securiores et soluto animo hoc faciunt. | |
| Interiore nota Falerni, hoc est: uetustiore, quoniam | 8.1 |
| interiores lagynae solent esse, quae prius stipatae sunt. | |
| Qvid obliqvo laborat lymfa fvgax t. r. Subaudien- | 11-12.1 |
| dum: si ea non utimur; et est totum amabiliter dictum. | |
| Hvc vina et vngventa et n. b. f. a. f. i. r. Huc, | 13-14.1 |
| scilicet ubi umbra<m> hospitalem consociant pinus et populi, | |
| et ubi lymfa fugax obliquo laborat trepidare riuo. | |
| Dvm res et aetas et sororvm f. t. p. a. Hoc est, | 15-16.1 |
| dum est <ab>unde, et dum per aetatem haec decet facere, et dum | |
| Fata permittunt uiuere, quae atra fila moriturorum tractant. | |
| Et sororvm fila trivm p. a. | |
| Dum fila atra sororum patiuntur, inquit, pro eo, quod | 5 |
| est: dum ips<a>e sorores patiuntur, hoc est Parc<a>e, qu<a>rum | |
| fila sunt atra. | |
| Et extrvctis in altvm divitiis potietvr heres. Hoc | 19-20.1 |
| est, quas tu in altum extruxeris ac per hoc magnas amplasque | |
| feceris. | |
| Divesne prisco natvs ab Inacho. Vtrum diues, inquit, | 21.1 |
| et generosus sis, an pauper et ignobilis, nihil interest. | |
| De gente svb divo moreris. | 23.1 |
| Sub caelo agas, ac per hoc uiuas. | |
| Omnivm versatvr vrna. Poetice hoc, quasi sorte | 25-26.1 |
| scilicet ducti ad mortem accersantur. | |
| Inpositvra cvmvae. Scilicet qua Charon umbras se- | 28.1 |
| pultorum per Acherontem in ulteriora inferorum transferat; | |
| scilicet et hoc poetice. |