| Ne sit ancillae t. a. p. <X.> | 2.4.pr.1 |
| Ad Xanthiam Foceum haec ὠ<ι>δὴ dicitur de amore | |
| Fyllidis; non esse domino ancillae affectum erubescendum. | |
| Privs insolentem serva B. n. c. m. A. Insolentem | 2-4.1 |
| hic superbum et adrogantem accipe; alioquin insolens | |
| crudelis dicitur. Superbiae autem Achillis Vergil. quoque | |
| meminit, cum de Pyrro filio eius loquitur ita: | |
| Stirp<i>s Achilleae fastus. | 5 |
| Arsit Atrides medio in trivmpho v. r. Medio in | 7-8.1 |
| triumpho, hoc est: in ipsa uictoria, capta Troia quaesita. | |
| Barbarae postqvam cecidere tvrmae Thessalo victore. | 9-10.1 |
| Poterat accipi Neoptolemo, qui interfuit excidio Troiae, sed | |
| cum subiciat et ademptus Hector ad Achillen reuocauit | |
| omnem excidii Troiae casum. | |
| Leviora tolli P. <G.> Leuiora scilicet facta Per- | 11-12.1 |
| gama, id est inbecilliora extincto Hectore. | |
| Nescias an te genervm b. F. f. d. p. Breuiter et de- | 13-14.1 |
| center tacit<a>e ἀνθυποφορᾷ occurrit. Nam cum Briseidem | |
| Te<c>messam et Casandram, quae scilicet regiae puellae fue- | |
| rant, in exemplum Fyllidis adtulisset, necessario subiecit: | |
| Nescias an te generum beatae Fyllidis flauae | 5 |
| decore<nt> parentes. | |
| Posse autem fieri ait, ut et haec regii generis sit; unde | |
| intellegere debemus Fylliden captiuam esse. Sic se enim | |
| habent et haec, quae subiciuntur: Regium certe genus | |
| et penates. | 10 |
| Brachia et vvltvm t. s. Eleganter cum puellae pulchri- | 21.1 |
| tudinem laudaret, ne suspectus haberetur in amore[m] eius, | |
| adiecit: | |
| Integer lavdo. | 22.1 |
| Fvge svspicari c. o. t. a. <c.> l. Grate quadraginta | 22-24.1 |
| aetatis annos se excessisse ostendit. Octo enim lustra [octo | |
| quinquennia], quadraginta annos scilicet cludunt, quae aetas | |
| uidetur iam amoris esse aliena. |