| Nondvm svbacta ferre ivgvm valet cervice. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> | 2.5.pr.1 |
| allegoricos cum eo agit, qui inhabilem adhuc uiro puellam | |
| persequitur, quae lusus magis quam rerum ueneriarum cu- | |
| pida sit. | |
| Nondvm mvnia comparis aeqvare. Eleganter quasi | 2-3.1 |
| de iugo ferendo loquitur, quod de coniugio intellegi uult. | |
| Nvnc flvviis gravem solantis aestvm. Elegantius dici | 6-7.1 |
| non potest, qu<am> hoc dicitur fluuiis grauem solantis | |
| aestum, quod significat: refrigerantis. | |
| [Solantis aestvm. Solari aestum pro refrigerante gra- | 7.1 |
| tissime dicitur.] | |
| Nvnc in vdo lvdere cvm vitvlis salicto praegestientis. | 7-9.1 |
| Iucunde perseuerat in allegoria, cum uitulis dicendo, | |
| intellegi uolens: cum pueris. | |
| Tolle cvpidinem inmitis vvae. Transit in aliam alle- | 9-10.1 |
| goriam, inmaturae uuae conparans uiridem adhuc puellae | |
| uirginitatem. | |
| Distingvet avtvmnvs racemos. | 11.1 |
| Hoc est: nigrore maturitatis uariabit. Videmus enim | |
| <in> racem<i>s, cum primo nigrescere incipiunt, non omnes | |
| simul acinos colorari. | |
| Cvrrit enim ferox <a>etas et illi qvos tibi d. adponet | 13-15.1 |
| annos. Mira conceptio in eo, quod est illi annos adponet, | |
| quos tibi dempserit, sed annos hic pro uiribus ac flo- | |
| re[m] aetatis accipe. Sic enim se habet sensus: Quantum | |
| tibi uergente iam iuuentate uirium decesserit, tantum illi | 5 |
| nunc cum maxime florescenti accedet. | |
| Dilecta qvantvm non Foloe fvgax non Chloris. Di- | 17-18.1 |
| lecta generaliter accipe: a quocumque, qui eam uiderit, | |
| dilecta; et hoc utique propter pulchritudinem, quam in ea | |
| praedicat praeferendo Chloridi et Folo<a>e, quas aeque pul- | |
| cherrimas fuisse intellegendum. | 5 |
| Non Foloe fvgax: quae uiros fugeret. | 17.1 |
| Albo sic vmero nitens, pro candido. | 18.1 |
| Cnidivsve Gvges qvem si pvellarvm. De huius pueri | 20.1 |
| pulchritudine etiam Ouidius locutus est. | |
| Mire sagacis falleret h. d. o. s. c. a. v. Suauiter | 22-24.1 |
| hic hospites pro ignotis dicit, hoc est, qui ipsum puerum | |
| non nossent; sic enim falli possint obscuro sexus discrimine | |
| et ambiguo uultu. Sagacis: 'quamuis sagacis' accipe. | |
| Discrim<e>n[e] obscvrvm, solvtis crinibvs ambigvoqve | 23-24.1 |
| vvltv. Obscurum discrimen sexus scilicet obscuraba- | |
| t<ur> autem per crines solutos. |