| Septimi Gades aditvre mecvm. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> Septimium | 2.6.pr.1 |
| equitem Romanum commilitonem suum adloquitur, qua te- | |
| statur gratissima sibi loca esse Tiburi et Tarenti. | |
| Septimi Gades aditvre mecvm. | 1.1 |
| Gadis oppidum e<sse> in Hispania a Poenis conditum, et | |
| sup<ra> ostendimus. | |
| Et Cantabrvm indoctvm i. f. n. | 1-2.1 |
| Apparet Cantabros, quae est gens Galliae, illo adhuc | |
| tempore indomitos fuisse, cum dicat, et Cantabrum in- | |
| doctum iuga ferre nostra. | |
| Vbi Mavra semper aestvat vnda. | 3-4.1 |
| Maura[m] hic pro Africa afelos dicitur, scilicet, quod | |
| tam Africa quam Mauretania generaliter Libya dicitur. | |
| Tibvr Argeo positvm colono. | 5.1 |
| Supra ostendimus Tibur oppidum a tribus fratribus con- | |
| ditum esse, Tiburno, Cathillo, Cora, quos genere Argiuos | |
| fuisse etiam Vergilius testis est, qui ait: | |
| Kathillusque acerque Coras Argiua iuuentus. | 5 |
| Ergo Argeo pro Argiuo antique dicitur. | |
| Sit modvs lasso maris et viarvm militiaeqve. Modum | 7-8.1 |
| nunc pro fine dixit. Optat ergo sibi post labores maris et | |
| uiarum et militiae in reliqua aetate Tiburis secessum. | |
| Dvlce pellitis ovibvs G. f. | 10-11.1 |
| Galesus fluuius est Tarentinorum. | |
| Pellitas autem oues dixit, quod Tarentinae oues pel- | |
| libus teguntur. De fertilitate autem et amoenitate Tarentini | |
| agri et Vergilius in Georgicon quarto significat et | 5 |
| Titinnius sic ait: | |
| Tarentinorum hortorum qui geris odores, | |
| cum uellet intellegi florum odores gerere <e>u<m>, cui hoc dicit. | |
| Et regnata petam Laconi r. P. | 11-12.1 |
| Falantus Lacedaemonius fuit, quo auctore et principe | |
| Partheniae Spartani Tarentum condiderunt. | |
| Vbi non Ymetto mella d. [s.] Ymettos mons est | 14-15.1 |
| Atticae[, id est in Attica], ubi optimum mel nascitur. Dece- | |
| dunt ergo ἀντὶ τοῦ [e contrario] cedunt[: compositum pro | |
| simplici est, id est, cedunt]. | |
| Sensus est autem: ubi mel nascitur, quod ab Attico non | 5 |
| uincatur. | |
| Viridiqve certat baca Venafro. Graeca figura di- | 15-16.1 |
| ctum est 'illi certat' pro 'cum illo certat'. Baca autem pro | |
| oliua dixit. Videtur ergo significare in Tarentino agro tale | |
| oleum nasci, quale sit Venafrum. | |
| Et amicvs Avlon fertili Baccho. Aulon locus est | 18-19.1 |
| contra Tarentinam regionem ferax boni uini. | |
| <Mi>nim[i]vm Falernis invidet vvis pro 'non in- | 19-20.1 |
| uidet', quia scilicet non fit ibi deterius uinum quam in Falerno | |
| agro. Inuidet enim tantum, <qui> inferior est. | |
| Ibi tv calentem debita sparges lacrima favillam | 22-24.1 |
| vatis amici. | |
| Eleganti figura Septimium sibi superstitem optauit. | |
| Vatis amici. Legitur et uatis Orati. | 24.1 |