| O saepe mecvm temp. in vltimvm d. B. m. d. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> | 2.7.pr.1 |
| ad Pomp<e>ium sodalem scribit, qu<a> gratulatur ei, quod resti- | |
| tutus sit in patriam, et testatur, commilitonem sibi fuisse in | |
| castris M. Bruti. | |
| Qvis te redonavit Qviritem. | 3.1 |
| Quiritem ciuem Romanum significat. Adtende sin- | |
| gulari numero dictum, quod non facile apud ueteres inuenias. | |
| Cvm qvo morantem saepe diem mero fregi. Moran- | 6-7.1 |
| tem pro longo posuit, ut qu[as]i cum mora spatium suum | |
| decurrat. Fregi autem diem uidetur pro <eo>, quod est | |
| 'diuisi', dixisse, ut a sexta hora significet se saepe [a]epulatos. | |
| Mero autem siue datiuo casu siue ablatiuo accipias, | 5 |
| habebit suam rationem sensus: aut enim 'illa re fregi diem', | |
| aut 'illi rei fregi'. | |
| Malobathro. Malobathrum unguenti speciem esse scimus. | 8.1 |
| [et] tecvm Philippos. Philippi oppidum est in Mache- | 9.1 |
| donia, ubi Marcus Brutus periit. | |
| Cvm fr<ac>ta virtvs. Quia uirtute se Cassius et Brutus | 11.1 |
| praecipue iactabant. | |
| Et minaces tvrpe solvm tetigere mento. Turpe | 11-12.1 |
| solum aut cruore foedatum, ut: | |
| Sanguine foedantem, quos ipse sacrauerat, | |
| ignes, | |
| aut nomen est loco aduerbii positum: Turpe solum teti- | 5 |
| gere pro 'turpiter tetigere'. | |
| Sed me per hostis M. celer denso p. s. a. Saepe | 13-14.1 |
| ostendit <H>oratius in partibus <Bruti> se militasse. Iucunde | |
| autem a Mercurio se sublatum de illa caede dicit, significans | |
| clam et quasi furto quodam se inde fugisse. | |
| Per celerem ergo Mercurium celeritatem fugae, p<er> id, | 5 |
| quod ait denso aere, latebras ipsius fugae intellegi uult. | |
| Te rvrsvs in bellvm resorbens vnda f. t. a. | 15-16.1 |
| Allegoricos significat Pompeium post fugam illam im- | |
| petu[m] quodam mentis petisse rursum partes Bruti. | |
| Obligatam: repromissam ac debitam. | 17.1 |
| Oblivioso Massico. Massico uino obliuiones curarum | 21.1 |
| ac sollicitudinem faciente [uel adferenti]. | |
| Ciboria exple. Ciboria proprie sunt folia colocasiorum, | 22.1 |
| in quorum similitudinem pocula facta eodem nomine appel- | |
| lantur. | |
| Qvis vdo deproperare apio coronas cvratve myrto? | 23-25.1 |
| Quis interrogatiue, sed cum quodam hortamento dicitur. | |
| Vdo autem apio pro uiridi, uel quod in aqua nascatur. | |
| Deproperare autem ualde properare significat. | |
| Qvem Venvs arbitrvm d. b. Archiposian [Archi- | 25-26.1 |
| posia est inchoatio <b>i<b>endi] in conuiuio talorum iactu sortiri | |
| solebant. Venerius autem <i>a<c>tus in talis summum numerum | |
| habet, id est tricen[n]arium. | |
| Non ego sanivs bacchabor Edoniis. Edonii Thraces | 26-27.1 |
| sunt, quos solet ebrietas ferociores reddere. | |
| Recepto dvlce mihi fvrere est amico. Accipiendum | 27-28.1 |
| extrinsecus 'etiam', ut sit: etiam furere dulce mihi est recepto | |
| amico. |