| Vlla si ivris tibi perierati p. B. | 2.8.pr.1 |
| Scaenicum principium. | |
| Intellegendum enim aliquos sermones praecessisse, qui- | |
| bus Varine haec noctem sui iure iurando interposito repro- | |
| miserit; dein postquam <f>efellerit, tum in haec uerba hunc | 5 |
| erupisse. | |
| Dente si nigro fieres vel. | 3.1 |
| Subaudiendum extrinsecus 'saltem', ut sit: si uel leuis- | |
| simam poenam ob probr[i]um sensisses. | |
| Sed tv simvl obligasti: <simul> ac periurio te deuouisti. | 5.1 |
| Enitescis pvlchrior mvlto. Adeo multo pulchrior es | 6-7.1 |
| post periuria, ut iuuenes te uniuersi diligant. Ergo iuue- | |
| num publica pro 'omnium iuuenum' dictum est, ut est | |
| apud Sallustium: | |
| Publicam miserorum causam. | 5 |
| Expedit matr<i>s c. o. f. Sensus est: Cum haec ui- | 9-10.1 |
| deam, prope est, ut putem rationem pietatis ac religionum | |
| in contrarium esse uersam, ut, qui impii atque inreligiosi sint, | |
| magis deos promereantur. | |
| Gelidaqve divos m. c. Et hic et in eo, qui ante | 11-12.1 |
| hunc sensus est, per zeugma[, id est per coniunctionem,] ex | |
| superiore accipiendum 'expedit fallere'. | |
| Ridet hoc inqvam Venvs i. r. s. N. f. et C. Ridet per- | 13-14.1 |
| iurium suum Venus, quae scilicet amantibus facilis est. | |
| Rident <simplic>e<s> Nymfae. Sic illud dicitur: | |
| Sed faciles Nymfae risere sacello. | |
| Semper ardentis acven[to]s s. c. c. | 15-16.1 |
| [Nimium] ἀμφίβολον. | |
| Vtrum enim semper ardentis intellegendum an | |
| semper acue<n>s? | |
| Eleganti autem conceptione de amore dicitur, et ar- | 5 |
| dentis sagittas et semper acuens et cruenta cote. | |
| Nec priores impiae tectvm dominae relinqvvnt saepe | 18-20.1 |
| minati. Hoc ostendit, etiam illis amatoribus gratam eam esse, | |
| quibus fuerit iniuriosa. | |
| Te svis matres metvvnt ivvencis. Iuuenci ergo non | 21.1 |
| tantum boues dicuntur, sed et homines, quamuis in usu sit, | |
| ut non nisi per deminutionem iuuenculos dicamus. | |
| Tva ne retardet <a. m.> Amoris aura, quae[que] ad te | 23.1 |
| eos fert; sed utique hoc per allegoriam dicitur. |