Non semper imbres n. h. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> Valgium con- 2.9.pr.1
sularem amicum suum solatur morte delicati pueri grauiter
adfectum.
  Non semper imbres n. h. <m.> in a<g>. 1-2.1
  Latens sensus in hac eloquutione. Intellegi enim uult
nec semper pluere, nec semper agros hispidos esse, id est
horridos, per quod intellegendum aduersa hominibus non
posse esse continua ac sempiterna. 5
  Nec Armeniis in oris, amice Valg<i>, stat glacies iners. 4-5.1
  Et hic et in subiectis sensibus n<on> semper ex supe-
riore <per> zeugma accipiendum.
  Avt Aqvilonibvs qverceta Gargani. 6-7.1
  Garganus mons est Apuliae; querceta autem dicuntur,
<u>t pineta et uineta [a quercis scilicet arboribus].
  Tv semper <v.> flevilibvs modis Mysten ademptvm 9-11.1
nec tibi Vespero svrgente decedvnt amores. Mysten semper
urgues, id est instanti qu[a]erella qu[a]ereris.
  [Vespero svrgente.] Vespero fvgiente solem, id est 10-12.1
oriente<m>, cum Vesper stella quasi refugit, id est occidit.
  At non ter aevo fvnctvs. Nestorem significat, qui tra- 13.1
ditur tribus saeculis uixisse. Antilochum autem Nestoris
fuisse filium notum est.
  Desine mollivm qv[a]erellarvm. Desine qu[a]e- 17-18.1
rellarum Gr<a>eca elocutione figuratum est. Alioquin nos
'desine qu[a]eri' dicimus.
  Et rigidvm Nifaten. Nifates Armeniae mons est, in 20.1
quo magna frigora sunt.
  Medvmqve flvmen gentibvs additvm victis. Videtur 21-22.1
Eufraten Medorum significare. Quem ait gentibus uictis ad-
ditum esse, id est, ad numerum uictarum gentium accessisse.
Et additum uictis poetice, quasi fracta sit ferocia im-
petus eius, postquam uictus sit. 5