| Rectivs vives Licini. | 2.10.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> Licinium [Valgium] adloquitur, admo- | |
| nens periculosum esse magna temptare, optimumque esse | |
| mediae uitae statum. | |
| Neqve altvm semper vrgvendo. | 1-2.1 |
| Allegoria, qua significat: neque magna nimis adpetenda, | |
| nec rursum, dum pericula timeas inter angustias humilis ac | |
| sordidae uitae continearis. | |
| Litvs iniqvvm. | 4.1 |
| Periculosum propter humilitatem uadorum, siue propter | |
| saxa; sed et hoc, ut dixi, allegoricos accipiendum. | |
| Caret invidenda sobrivs avla. | 7-8.1 |
| In hoc sobrius, id est sapiens, quod careat inui- | |
| d<end>a aula, id est inuidiosa honorum sublimitate. | |
| Saepivs ventis a. i. p. Per haec et quae subiecta | 9-10.1 |
| sunt, allegoricos significat altiora quaeque hominum magis | |
| periculis esse subiecta. | |
| Ferivntqve svmmos f. m. Et hic et in superiore | 11-12.1 |
| saepius per zeugma accipiendum, ut sit 'saepius feriunt'. | |
| Sperat infestis m. s. a. s. Qui prudenter sapit, | 13-14.1 |
| et in aduersis meliora sperat et, cum prosperis rebus utitur, | |
| contraria illis, id est aduersa metuit. | |
| Metvit secvndis alteram s. Id est: contrariam | |
| secundis, quod est aduersam. | 5 |
| Informis hiemes r. I. <i.> | 15-16.1 |
| Per haec et uices esse bonarum malarumque rerum pro- | |
| bare uult. | |
| Non si male nvnc et olim sic erit. | 17-18.1 |
| Olim nunc futuri temporis est. | |
| <Qv>on<d>am hic 'interdum' aut 'non numquam' significat. | 18.1 |
| Rebvs a<n>gvstis anim. adqve f. a. | 21-22.1 |
| Hac allegoria praecipit nec in aduersis rebus despe- | |
| randum esse et secundis non nimis confidendum. |