| Qvid bellicosvs Cantaber et Scyth<e>s <H.> Q. cogitet Hadria d. o. | 2.11.pr.1 |
| [Et hic] Quint<i>um Hirpinum adloquitur hac ὠ<ι>δῆ<ι>, | |
| qua continetur, alienis negotiis non debere nos nimias solli- | |
| citudines adhibere, sed potius commodis uitae nostrae consu- | |
| lere celerius se rapienti<s>. | 5 |
| Hadria divisvs obiecto: interfuso mari a nobis re- | 2-3.1 |
| mot<us>. | |
| Nec trepides in vsvm poscentis aevi pavca. Nec satis | 4-5.1 |
| agas, ut habeas uitae necessaria, cum pauca omnino desideret. | |
| Fvgit [et] retro levis ivventas. | 5-6.1 |
| Id est: decedit et remanet a nobis procedente uita in | |
| senectutem. | |
| Arida pellente lascivos amores canitia. 'Canitia[m]' | 6-8.1 |
| pro senecta, quam aridam dixit, quia senes parci ac tenaces | |
| sunt. | |
| Non semper [e]idem f. e. <h.> v. Haec ad aetatem | 9-10.1 |
| uult referri, quia nec ipsa semper in flore iuuentae permanet. | |
| Qvid aeternis minorem consiliis anim<vm> fatigas. | 11-12.1 |
| Diserte, quid, inquit, animum porrigis in rerum aeternarum | |
| consulta, cum <h>is non sufficiat breuitate uitae? | |
| Assyriaqve nardo p. v. Ea, quae nunc Syria dici- | 16-17.1 |
| tur, olim addita syllaba Assyria nominabatur. Et adnotandum | |
| hic quoque nardum feminino genere dici, sicuti supra. | |
| Dissipat <Ev>h[v]ivs cvras edacis. Euhius a uoce | 17-18.1 |
| bacchantium Liber pater dicitur. | |
| Qvis pver o. restingvet a. F. <p.> p. l. Suauiter | 18-20.1 |
| qu[i]asi in ipso iam conuiuio sit, sicut supra: | |
| Quis udo | |
| Deproperare apio coronas | |
| Curatque myrto. | 5 |
| Ardentis Falerni. | 19.1 |
| Ardentis; austerissimi a<c> calorem corporibus et animo | |
| concitantis. Et <b>elle restinguet praeiecit, quia ardentis | |
| erat subiecturus. | |
| Qvis devivm scortvm. <B>elle deuium scortum Lyden | 21.1 |
| ait, quae corpore quidem quaestum faciat, sed non publice | |
| prostet; deuium est enim a uia remotum. Ceterum scor- | |
| tum meretrix metaforicos dicitur, a scorto, id est a solo cal- | |
| ciamentorum subiect<o> omnibus, etiam uulgaribus. | 5 |
| Matvret incomptvm Lacenae more comas religa<ta> | 23-24.1 |
| nodvm. | |
| Grate, ut solent mulieres festinantes pexum tantum ca- | |
| pillum in nodum colligere. |