| Nolis longa fe[r]re bella Nvmantiae. Haec ὠ<ι>δὴ ad Mae- | 2.12.pr.1 |
| cenatem scribitur, qu[i]a testatur poeta non conuenire hi- | |
| storias et graues res lyrico carmini, sed magis remissas et | |
| iocosas; ceterum acta Caesaris melius ipsum scribere. | |
| Et nimivm mero Hylaevm. | 5-6.1 |
| Nimium pro intolerabili posuit. Hylaeus unus Cen- | |
| taurorum fuit. | |
| Notum est autem proelium illud, quod inter Lapithas et | |
| Centauros in conuiuio nuptiali Perithoi et Hippodamiae exarsit. | 5 |
| Tellvris ivvenes | 7.1 |
| Gigantas dicit. | |
| Vnde pericvlvm fvlgens contremvit domvs. Pro 'a quibus', | |
| ut est illud Terentianum: | |
| E praedonibus unde emerat se audisse. | 5 |
| Tvq. p. d. h. proelia Caesaris. Hoc est: soluta et | 9-10.1 |
| ciuili oratione. | |
| Lvcidvm fvlgentis ocvlos pro 'lucide fulgentis', ut | 14-15.1 |
| Vergil. ait: | |
| Horrendum stridens | |
| pro 'horrende'. | |
| Et bene mvtvis fid<v>m p. a. | 15-16.1 |
| Ordo est: bene fidum, id est ualde fidum. | |
| Nec dare brachia. Id est saltare. | 18.1 |
| Dives Achemenis. Achemenis rex Parthorum fuit. | 21.1 |
| Avt pingvis Phrygiae Mygdonias opes: a Mygdone rege, | 22.1 |
| qui Phrygiam tenuit. | |
| Permvtare velis crine Licymniae. Sensus est: Num tu | 23.1 |
| uelis accipere Parthicas aut Frygias diuitias, ut Licymniae | |
| fructum amittas? | |
| Plenas <a>vt Arabvm domos. | 24.1 |
| Plenas pro opulentis dictum est. | |
| Cvm flagrantia detorqvet ad oscvla cervicem. | 25-26.1 |
| Magnifice depinxit fastidium mulieris auertentis se ab | |
| eo, qui osculari se uelit. | |
| Quod ideo facere solent, ut inritent amantibus deside- | |
| rium sui. | 5 |
| Flagrantia ergo oscula <a>ma<t>or<i>a intellegamus, | |
| hoc est, ex desiderio mulieris ardentia oscula, qu<a>e oscula | |
| scilicet uelit sibi a poscente extorqueri. | |
| Avt facili saevitia negat. | 26.1 |
| Quid est 'facili<s> saeuitia'? utrum quae facile irascitur, | |
| an quae facile mollitur? | |
| Interdvm rapere occvpet. | 28.1 |
| Ipsa rapere occupet, irascenti amatori iam scilicet satis | |
| facere cupiens. Et totum hoc [otiositate] mira energia ex- | |
| pressum est. |