| Ille et nefasto t. p. d. Exsecratur hac ὠ<ι>δῆ<ι> arborem | 2.13.pr.1 |
| in Sabino agello suo, quod super deambulantem se decidit ac | |
| paene oppressit. | |
| Nefasto autem 'non fasto et abominando'. | |
| Et sacrilega manv p. a. Vocatiuo casu accipe ar- | 2-3.1 |
| bos, hoc est 'o arbos'. | |
| Arbos < . . . pagi. B>elle, quasi ad illius regionis in- | 3-4.1 |
| famiam pertineret arborem suum sibi dominum oppressisse. | |
| Et penetralia sparsisse noctvrno c. hospit<i>s. <Hospitis> | 6-8.1 |
| sui penetralia cruore sparsisse, hoc est hospitem in domo | |
| sua interfecisse. | |
| Ille [et] venena Colchica. | 8.1 |
| Colchica inquit, quia Medea Colchis fuit, quam sum- | |
| mam ueneficam fuisse historiae Graecorum tradunt. | |
| In horas. Navita Bosforvm Poenvs perh. His et, | 14-15.1 |
| quae subiecta sunt, significat unumquemque hominum non | |
| fere periculum timere, nisi cum proximus sit, uerum tamen | |
| plerumque ex inprouiso mala inopinata interuenire atque | |
| opprimere. | 5 |
| [In horas. Navita Bosforvm Poenvs perhorrescit.] | |
| Bosforvm. Fauces sunt Pontici maris, unde <cum> longissime | |
| Africa sit, qu<i>d ita Poenus nauita eum perhorrescat? Numquid | |
| ergo Bosforum pro quolibet freto posuit? Freta autem angusta | |
| maria concitata sunt. | 10 |
| Omnia autem freta a feruore dicta existimantur. | |
| Qvam paene fvrvae r. P. | 21.1 |
| Furuae 'nigrae' significat, unde furta putant dicta, | |
| quod per nigrorem aeris, id est tenebras maxime fiant. | |
| Sedesqve descriptas piorvm. | 23.1 |
| Descriptas, id est separatas. | |
| Sedes autem piorum Elysios campos dicit, quos se- | |
| paratos aiunt a ceteris locis inferorum. | |
| Et Aeoliis fidibvs qv[a]erentem Sappho pvellis de | 23-25.1 |
| popvlari<bv>s. Aeoliis fidibus inquit, quia Sappho Aeolid[a]e | |
| dialecto in carminibus suis usa est. Queritur autem Sappho | |
| a puellis ciuibus suis, quod Φάων<α> ament, quem ipsa dili- | |
| gebat amens. | 5 |
| Et te sonantem plenivs avr<e>o, A., p<l>. Plenius | 26-27.1 |
| inquit sonantem, quia Alcaeus robustior est, id est bellicas | |
| res scripsit, et nauigationem suam, cum a tyrannis Mitule- | |
| nensibus pulsus est. | |
| Aureo autem plect<r>o propter dignitatem carminis | 5 |
| dixit. | |
| Vtrvmqve sacro digna silentio mirantvr vmbrae | 29-30.1 |
| dicere. | |
| Vtrumque ad Sappho et Alcaeum refert. | |
| Densvm vmeris bibit avre vvlgvs. Multitudinem scilicet | 32.1 |
| umbrarum ad audiendum conuenientium, bibit aure autem | |
| 'cupidissime audit' significat. | |
| Qvid mirvm vbi illis carminibvs. Sensus est: <Num> | 33.1 |
| mirandum, si umbrae libenter illum audiunt, cum et Cer<b>erus | |
| et angues Eumenidum stupeant admiratione[m] carminis | |
| illius? | |
| Belva centiceps. | 34.1 |
| Cerberum dicit, qui propter multitudinem anguium, qui | |
| ex eo eminent, centiceps recte dicitur. | |
| Et Pelopis parens | 37.1 |
| Tantalus scilicet. | |
| Dvlci laborem decipitvr sono. | 38.1 |
| Audax figura 'labore<m> decipitur'; uult enim intellegi | |
| audienti illi[s] sensum laboris auferri. | |
| Nec cvrat Or. Iam dicit et Orionem auocari a propriis | 39.1 |
| uenandi uoluptatibus. | |
| Agitare ergo agere, ac per hoc persequi significat. | 40.1 |