| Hev f. Postvme labvntvr. | 2.14.pr.1 |
| Ad Postumum hac ὠ<ι>δῆ<ι> loquitur de celeritate cur- | |
| rentis uitae. | |
| Indomitaeqve morti. | 4.1 |
| Indomitae quasi ferocissima<e>, quia nemo ab ea in- | |
| dulgentiam exoret; sic et inlacrimabilem Plutona | |
| statim subicit. | |
| Qvi ter amplvm G. Ter amplum pro trimembri | 7-8.1 |
| dixit. Et accipiendum hic extrinsecus 'quamuis' ut sit 'quamuis | |
| ter [et] amplum'. | |
| Qvicvmqve terrae mvnere vescimvr pro 'quicumque | 10.1 |
| uiuimus'. | |
| Frvstra crvento M. c. <Frustra> praesentia pericula | 13.1 |
| magnopere uitare cupimus, cum nulla ratione mortem effu- | |
| gere possimus. | |
| Fractisqve ravci[s] f. H. | 14.1 |
| Pro inlisis dicitur. | |
| Damnatvsqve longi S. Aeolides laboris; <labo- | 19-20.1 |
| ris> damnatus sic dicitur, ut 'capitis damnatus'. | |
| Praeter invisas cvpressos inquit, quia funeribus cu- | 23.1 |
| pressi adhibe[b]antur. | |
| Brevem autem dominum id est 'breuis uitae'. | 24.1 |
| Absvmet heres Cecvba dignior servata centvm clavibvs. | 25-26.1 |
| Haec cum inuectione dicuntur, corripientia e[u]um, quod | |
| ad nimiam parsimoniam se constringat adseruans, quod heres | |
| prodige sit abusurus. | |
| Et mero tingvet pavimentvm svperbo. Effusurum | 26-27.1 |
| eum passim uina significat, quae hic magnopere seruauerat | |
| reclusa. Superbo autem pauimento pro ipse superbus. |