| Iam pavca arat. ivgera. | 2.15.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> de luxuria praesentis saeculi qu[a]eritur. | |
| Sensus est autem: tanta libido est hoc tempore latius porri- | |
| gendi aedificia, ut breui defuturi sint agri arationi. | |
| Vndiqve lativs extenta visentvr Lvcrino stagna lacv. | 2-4.1 |
| Non tantum, inquit, in latitudinem, sed etiam in altitudinem | |
| student porrigere aedificia; denique undique lacus Lucrinus | |
| prospicietur in Campania. Non autem latius extenta | |
| stagna intellegendum, sed latius uisentur. | 5 |
| Platanvsqve celeps evincet vlmos. | 4-5.1 |
| Celibem platanum ait eleganter, quoniam e contrario | |
| maritari arbores dicuntur, quibus uites iunguntur. Per hoc | |
| autem significat, non nisi luxuriae et ambitiosis uoluptatibus | |
| studeri. Platanus enim in ambulacris conseritur, unde fructus | 5 |
| nullus est. | |
| Copia narivm. Odore<s> dixit. | 6.1 |
| Spargent olivetis, hoc est: ubi oliueta fuerunt. | 7.1 |
| Significat autem futurum, ut oleae arbores uertantur ad | |
| conser<e>ndas ibi murtos, et uiolas et cetera, quae sunt odor<i>s | |
| uoluptarii. | |
| Fertilibvs domino priori. Quae oliueta sub priore do- | 8.1 |
| mino, id est sub prioribus temporibus, colebantur, et idcirco | |
| fertilia erant. | |
| Tvnc spissa ramis lavrea fervidos exclvde[ba]t ictvs. | 9-10.1 |
| Et laurea arbos infructuosa est, et tantum uoluptuosis locis apta. | |
| Non ita Romvli praescriptvm et intonsi Catonis av- | 10-12.1 |
| spiciis v. n. | |
| Praescriptum pro <prae>ce<p>to dicitur a magistris ludi[s], | |
| qui praescripta pueris dant, praecipiuntque imitari. Intonsum | |
| autem Catonem ait, quia ueteres propter seueritatem hirsuti | 5 |
| erant. Normam pro regula dixit. | |
| Privatvs illis censvs erat brevis, <c>ommv<n>e mag<n>vm, | 13-14.1 |
| id est: familiarem rem angustam habebant, rem publicam | |
| magnam. | |
| Nvlla decemped<i>s metata. Nemo, inquit, priuatam | 14-15.1 |
| domum aedificans decem pedum porticum septemtrioni ob- | |
| iectam metabatur. Septemtrioni autem obiecta porticus ae- | |
| state delicatioribus grata est, quia sol e<a>m non contingit. | |
| Nec fortvitvm spernere cespitem lege<s> sinebant. | 17-18.1 |
| Sensus et ordo hic est: Nec sinebant leg<e>s spernere cespitem for- | |
| tuitum, id est: non licebat inridere eum, qui super stipulam uel | |
| super herbam recumberet aut dormiret, per quod significat sim- | |
| plicem ac sine ambitione uitam ueteribus Romanorum fuisse. | 5 |
| Oppida pvblico svmpt<v> ivbentes et deorvm templa | 18-20.1 |
| novo decorare saxo. | |
| Hoc est opera templorum in oppidis publico sumptu iu- | |
| bentes aedificari. | |
| Est ergo hic [figura] schema, quod ἓν διὰ δυεῖν dicimus[, | 5 |
| unum in duobus, quia unum in duo sensus diuisit], oppida | |
| enim et deorum templa pro eo, quod est 'oppidorum templa'. |