| Otivm divos rogat in patenti prensvs Aege<o>. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> | 2.16.pr.1 |
| Grosfum equitem Romanum Siciliensem adloquitur, indicans | |
| nemini non otium gratum esse atque optabile. | |
| Otivm divo<s> rogat in p. p. A[d]. Dicit omnes stulte | 1-2.1 |
| sibi a dis otium optare, cum ips<i> illud sibi praestare possi<n>t, | |
| quippe cum nullis praemiis ematur. | |
| Non enim gazae neqve c. s. li. m. t. Non enim, in- | 9-10.1 |
| quit, diuitiae aut honor suus cuique prodest, quominus in- | |
| quietam sollicitudinibus mentem patiatur. | |
| Et cvras laqveata circvm tecta v. Ostendit non | 11-12.1 |
| alibi grauiores curas esse, quam ubi maiores opes sunt. | |
| Cvi paternvm splendet in mensa tenvi salinvm. | 13-14.1 |
| In tenui mensa, hoc est: paupere. | |
| Salinum patella[e], in qua primitia<e> dis cum sale | |
| dantur, sed nunc pro uasculo domestico salis dixit. Dixit | |
| autem bene uiui in paupertate, quia paterna re familiari con- | 5 |
| tentus, uictum angustum non abhorret. | |
| Nec levis somnos t. a. c. s. a. | 15-16.1 |
| Cupidinem hic non puto pro amore posuisse, sed pro | |
| cupiditate. | |
| Quare miror masculino eum genere cupidinem dixisse, | |
| cum hac significatione haec cupid<o> dicatur. | 5 |
| Qvid terras alio calentis sole mvtamvs. Sic et Vergil.: | 18-19.1 |
| Atque alio quaerunt patriam sub sole ia- | |
| centem. | |
| Patriae qvis exvl se qvoqve fvgit. Sensus est: | 19-20.1 |
| Quis a se quoque aut uitio auaritiae s<i>u[a]e <in>p<ot>entiae | |
| suae potuit fugere, qui patriam reliquit? | |
| Scandit aeratas vitiosa navis. | 21.1 |
| Per hoc ostendit neque mari neque terra posse quem- | |
| quam curas[i] suas effugere. | |
| Nec tvrmas eqvitvm relinqvit. Id est: etiam si equo | 22.1 |
| uelis curas effugere, sequentur illae te tamen; sunt enim | |
| ceruis et ipsis uentis uelociores. | |
| Laetvs in praesens a. Praesentibus, inquit, delectemur | 25.1 |
| ac fruamur, futura non quaeramus. | |
| Et amara lento temperet risv. | 26-27.1 |
| Amaritudinem uitae hilaritate interposita leniat. | |
| Nihil est ab omni parte beatvm. | 27-28.1 |
| Extrinsecus hic audiendum: 'quatenus', <ut sit: quate- | |
| nus> concessum hominibus non est, ut per omnia beati sint. | |
| Abstvlit [et] clarvm cita m. A. l. T. m. s. Ostendit di- | 29.1 |
| uersitatem rerum humanarum, <cum> duo inter se contraria | |
| posuisse<t>, breuem Achillis uitam, et Tithoni usque ad ulti- | |
| mam senectutem porrectam. | |
| Te greges centvm Sicvlaeqve circvm mvgivnt <v>acc[h]ae. | 33-34.1 |
| Alii, inquit, diuitias di cu<m> insatiabili animo <de>derunt, | |
| at mihi paupertatem cum animi aequitate. | |
| Per quod ostendit sic ingenia diuersa plerumque esse | |
| hominibus ut fortunas. | 5 |
| Te bis Afro mvrice tinctae vestivnt lanae. | 35-37.1 |
| Afrum muricem pro Tyrio dixit, uidelicet [et] quia Tyrii | |
| in Africam transierunt, qui Cartaginem condiderunt. Bis | |
| tinctam autem lanam δίβαφον purpuram dicit, quam scimus | |
| esse pr[a]etiosiorem. | 5 |
| Et spiritvm Graiae tenvem Camenae P[r]<a>rca non | 37-39.1 |
| mendax dedit. | |
| [Dixit] spiritum tenuem, id est suptilem accipe. | |
| 'Ca[r]men<ae> Graiae' autem ideo dixit, quod haec carmina | |
| ad imitationem Graecorum scribat. | 5 |
| [Graiae genitiuus singularis est]. |