| Cvr me qv[a]erellis exanimas tvis. | 2.17.pr.1 |
| Haec dicit ad<s>idens Maecenati aegroto grauiter qu[a]e- | |
| renti de periculo salutis suae, negatque se uelle superstitem | |
| ei uiuere, mutuae caritatis pignora commendans. | |
| Amicvm hic pro grato posuit. | 2.1 |
| A te meae si partem animae rapit matvrior vis qvid | 5-6.1 |
| moror altera. Sensus conceptus est ex illa amicitiae definitione, | |
| qua[m] dic<un>t amicitiam animam unam esse <et> duo corpora. | |
| Ergo ait: si te uis fatalis sustulerit amicum, qu<i> pars | |
| es[t] altera animae meae, partem, quae apud me est, non re- | 5 |
| tinebo, quo significat non se ei superuicturum. | |
| Nec carvs aeqve nec svperstis. | 7.1 |
| Nec carus, inquit, alii futurus sicuti tibi sum, nec inte- | |
| gram uitam habiturus, parte scilicet animae meae in te extincta. | |
| Integer ille dies vtramqve d. r. | 8-9.1 |
| Id est: unus idemque ille dies utrumque nostrum absumet. | |
| Non ego perfidvm dixi sacramentvm. Id est: non | 9-10.1 |
| perfidum ius iurandum de hac re interpositum. | |
| Svpremvm carpere iter comites parati. Supremum | 11-12.1 |
| iter illud dicit, quo quasi ad inferos itur. | |
| Nec <si> resvrgat centimanvs Gigas divellet vmqvam. | 14-15.1 |
| [A te,] scilicet a proposito, de quo apud te nunc loquor | |
| et ante iuraui. | |
| Sev Li<b>ra sev m. S. <a.> f. Sensus est: In | 17-18.1 |
| quocumque signo [horum] horoscopum natiuitatis meae con- | |
| stitutum habeo, haec intellego, tuo horoscopo conuenire, ac | |
| per hoc unam genesim nos <sign>orum aequitate habere. | |
| Sev tyrannvs Hesperiae Capricornvs v. Tyrannum | 19-20.1 |
| nunc ideo dixit, quod hiemale signum est; nam oritur sexto | |
| decimo kalendas Ianuarias, occidit autem octauo decimo ka- | |
| lendas Februarias, quod tempus in undas quasi dominatur, | |
| id est saeuit. Sed Hesperiae undae quare? nisi forte | 5 |
| uult intellegi occasum signi h<u>i<u>s magis saeuire tempe- | |
| statibus quam ortum, ut per Hesperiam undam occiduam | |
| partem Oceani et ex ea occasum astri[s] huius intellegamus. | |
| Te Iovis impio tvtela Satvrno refvlgens eripvit. | 22-24.1 |
| Aiunt Saturni stellam infestam esse hominibus, Iouis autem | |
| e contrario saluberrimam, Saturno pericula adferri, eaque | |
| tamen euinci, si <su>perfulget Iouis stella. Per haec ergo signi- | |
| ficat periculis aduersae ualitudinis nuper Maecenatem libe- | 5 |
| ratum, cum ob hanc gratulationem popul<u>s e<i> in theatro | |
| plausum edidit, eodemque similiter tempore et se periclitatum | |
| repentino arboris casu, de quo supra locutus est. | |
| I<d> autem ide<o> attulit, ut illud probaret, quod supra dixerat: | |
| Vtrumque nostrum incredibili modo | 10 |
| Consentit astrum. |