| Ne forte credas interitvra. | 4.9.pr.1 |
| Haec ὠ<ι>δὴ ad Marcum Lollium scripta est consularem; | |
| qua adfirmat inmortalitatem habitura scripta sua, quamuis | |
| sint alii ante se meliores poetae; nam nec Homeri magni- | |
| tudinem obstare, quo minus Pindarus et alii poetae, qui post | 5 |
| e<u>m orti sunt, clari habeantur. Prima autem syllaba ὠ<ι>δῆς | |
| huius circumflexe enuntianda est, ut sit 'ne credas', id est 'ne | |
| credideris'. | |
| Non ante vvlgatas per artes. | 3.1 |
| Gloriatur se primum lyrica carmina Latina lingua ausum | |
| scribere. | |
| C[a]eaeqve et Alcaei minaces. Simonides lyricus poeta | 7.1 |
| C[a]eus fuit, id est: ex C[a]ea insula. Minaces autem Al- | |
| cae<i> Camenae dicuntur, quoniam <a>deo amarus fuit, ut auste- | |
| ritate carminis sui multos ciuitate ei<e>cerit. | |
| Nec siqvid olim lvsit Anacreon. Lusit, inquit, quia | 9.1 |
| iocis et conuiuiis digna scripsit. | |
| Vivvntqve commissi calores Aeoliae fidibvs pvellae. | 11-12.1 |
| Calores pro 'amores' dicuntur. | |
| Saffo autem significat, quae Aeolid[a]e dialecto usa est. | |
| Non sola comptos arsit advlteri crines. Arsit | 13-14.1 |
| crine<s> pro 'deperi<i>t, a[u]tqu<e> amauit' dictum est. Hac | |
| autem periodo colligit saepe eadem facta, quae legimus circa | |
| Ilium gesta; quo<d> <h>is clarus poeta contigerit perpetuam | |
| obtinuisse memoriam. | 5 |
| Pavlvm sepvltae distat in[h]ertiae celata virtvs. Non, | 29-30.1 |
| inquit, multo distat ab inertia uirtus, si ut de illa, ita de hac | |
| quoque sileatur. | |
| Secvndis temporibvs dvbiisqve rectvs. | 35-36.1 |
| Id est: et prosperis et aduersis, aequitatem retinens. | |
| Vindex avarae fravdis. Vindicem nunc pro punitore | 37.1 |
| posuit, quia uindicare apud ueteres non tantum defendere, | |
| uerum etiam punire significat. | |
| Dvcentis ad se cvncta pecvniae. Vtrum pecuniam pro | 38.1 |
| auaritia posuit, quae merito ad se ducere cuncta dicitur, quia | |
| auari rapere omnia student, <an> ducentis ad se cuncta | |
| pecuniae ad hoc referens dixit, quia pecuniosorum gratiam | |
| omnes sequuntur? | 5 |
| Consvlqve non vnivs anni. | 39.1 |
| Virtutes tuae, inquit, te perpetuum consulem faciunt. | |
| Sed qvotiens bonvs atqve fidvs ivdex honestvm prae- | 40-44.1 |
| tvlit vtili, reiecit alto dona nocentivm vvltv, per obstantes catervas | |
| explicvit sva victor arma. Quotiens, inquit, animus tuus ho- | |
| neste iudicans praemia oblata a nocentibus respuit, totiens | |
| gloriosus ex hostibus uictoriam reportauit. | 5 |
| Non possidentem mvlta vocaberis recte beatvm. | 45-46.1 |
| <Ordo:> Non recte uoca<u>eris beatum multa possidentem. | |
| Non ille pro caris amicis avt patria timidvs perire. | 51-52.1 |
| Deest '[g]erit'. Ait autem eum, qui bonis artibus in- | |
| structus sit, non dubitare et pro amicis et pro patria mortem | |
| subire, si necesse sit. |