| Donarem pateras g. c. | 4.8.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> indicat sibi facultat<e>s tantas non esse, ut | |
| possit fialas et alia pr[a]etiosa donare, sed quod maius est, | |
| carmen se Censori<n>o largiri; deinde praefert carmina omni- | |
| bus diuitiis. | 5 |
| Qvas <a>vt Parrhasivs protvlit avt Scopas. Parrhasius | 6.1 |
| Athenis pictor clarus fuit, Scopas glyfopoeos [id est signorum | |
| marmoreorum scilicet]. | |
| Sollers nvnc hominem ponere, nvnc devm. Ponere nunc | 8.1 |
| 'constituere ac fingere'. | |
| Sed non haec mihi vis: diuitiarum scilicet. | 9.1 |
| Non tibi talivm res est, avt avimvs d<e>li<c>iarvm egens. | 9-10.1 |
| Sensus est: nec ego haec largiri possum, nec si possem, | |
| tu ea desiderares, quia carmina tibi diuitiis omnibus gratiora | |
| sunt. | |
| Carmina possvmvs donare et pr[a]etivm dicere | 11-12.1 |
| mvneri. | |
| Id est: ostendere, quam pr[a]etiosum munus sit carmen. | |
| Non incisa notis marmora pvblic<is>, per qva<e> spi- | 13-14.1 |
| ritvs et vita redit bonis: per quos titulos consecrati defuncti | |
| duces qu<a>ndam inmortalitatem consequuntur. | |
| Eivs, qvi domita nomen ab Africa lvcratvs rediit. | 18-19.1 |
| Africanum Scipionem significat. | |
| Clarivs indicant lavdes qvam Calabrae Pierides. | 19-20.1 |
| Facta, inquit, clarorum uirorum, nisi carminibus inlustrentur, | |
| aetatis suae memoriam non excedunt. | |
| Qvam Calabrae Pierides. Sua uult intellegi carmina, | 20.1 |
| quia in urbe <V>enusi[n]a natus est, quae est in Calabria atque | |
| Apulia. | |
| Divitibvs consecrat insvlis. | 27.1 |
| Insulas dicit, quas macaron nes[s]us Homerus, | |
| Latini fortunatorum insulas appellant. | |
| Caelo Mvsa [a]beat. Caelo beat, id est: caeli pos- | 29.1 |
| sessione beatum facit, ac per hoc inmortalem reddit. | |
| Clarvm Tyndaridae sidvs. Σχῆμα ἐφεξήγησις. | 31.1 |
| [Qui Tyndarida clarum sidus aiunt]. Saepe autem dictum est, | |
| stellas Castoris ac Pollucis nauigantibus spem meliorem | |
| ostendere. |