| Diffvgere nives. | 4.7.pr.1 |
| Carmen hoc uerni temporis continet descriptionem. | |
| Scribitur autem ad Torquatum. | |
| Et decrescentia ripas flvmina praeterevnt. Id est: | 3-4.1 |
| praeter ripas suas eunt flumina, quod significat ripas suas | |
| non excedere, sed intra alueum la<b>i. | |
| Avdet dvcere nvda choros. Nuda, quia iam frigora | 5-6.1 |
| exclusa sunt. | |
| Inmortalia ne speres monet annvs. Id est: nequid putes | 7.1 |
| inmortale esse atque perpetuum, respice anni tempora, quo- | |
| rum <u>nu<m> quo<d>que celeriter occidens alii cedit. | |
| Damna tamen celeres reparant caelestia lvnae. | 13.1 |
| Cum condicionem mortalitatis nostrae temporibus anni | |
| comparasset, ne uiderentur et homines renasci ut tempora, | |
| intulit<: Nos ubi decidimus et reliqua>. | |
| Qvo pivs Aeneas, qvo Tvllvs dives et Ancvs. Hoc ideo | 15.1 |
| dicit, ut ostendat condicionem mortalitatis omnibus homini- | |
| bus communem esse. | |
| Qvis scit an adiciant hodiernae crastina svmmae | 17-18.1 |
| tempora dii svperi. | |
| Quis, inquit, scit an ad summam annorum uitae, quam | |
| hodiernum usque egisti, crastinus dies adiungatur: id est: | |
| qui sci<t> an <c>ra[n]s uicturus sis, cum facile et quacumque hora | 5 |
| possi<s o>ccidere? | |
| Cvncta manvs avidas fvgient heredis amico. | 19.1 |
| Id est: illud tuum erit tantum, quo[d] dum uiuis, fructus | |
| fueris. | |
| Et de te splendida Minos fecerit arbitria. Non dicit | 21-22.1 |
| '<c>um te splendidum ornatumque fecerit Minos i<u>dicio suo', | |
| sed 'cum de te splendide ac digne iudicauerit Minos'. Ita | |
| 'splendida arbitria' ad Minois gloriam pertinent iudicantis, | |
| non ad e<ius>, de quo iudicat. | 5 |
| Infernis neqve enim tenebris Diana pvdicvm liberat | 25-26.1 |
| Hippolytvm. Atqui Vergil. ait, Hippolytum redisse ad auras | |
| aetherias, ita: | |
| Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae. | |
| Sed nunc non ad illud refert, quod post distractionem | 5 |
| illam, quam ab equis suis passus est, in uitam restitutus fertur, | |
| sed ad condicionem mortalitatis, quam non potuit perpetuo | |
| effugere per Dianae fauorem. | |
| Nec Lethea valet Thesevs abrvmpere caro vincvla | 27-28.1 |
| Pirithoo. | |
| Nota historia Theseum et Pirithoum ad inferos descen- | |
| disse rapiendae Proserpinae causa. | |
| Quos nunc dicit uinctos ibi remansisse. | 5 |