| Dive qvem proles Ni<o>bea magn[a]e. | 4.6.pr.1 |
| Haec ὠ<ι>δὴ hymn<um> Apollinis continet, qua commendat | |
| e<i> carmina sua, et simul adloquitur pueros puellasque, quos | |
| carmen saeculare docet. | |
| Et Troiae prope victor altae. | 3.1 |
| Id est: paene uictor. Hoc autem ad illud pertinet, quod | |
| dicatur Paris in Achillen sagittam Apolline derigente teten- | |
| disse. | |
| Ceteris maior tibi miles inpar. | 5.1 |
| Tibi inpar Achilles scilicet. | |
| <P. Tevcro>. Pr<o> Teucrio puluere; ergo principali pro | 12.1 |
| possessiuo nomine usus est. Sic dicitur: | |
| Hauriat hunc oculis <ignem> crudelis ab alto | |
| Dardanus, | |
| pro eo, quod est: Dardanius. | 5 |
| Falleret avlam. Aulam sine dubio pro toto Ilio po- | 16.1 |
| situm est; neque enim solum regem fefellerunt Graeci ad- | |
| hibiti<s> insidiis, uerum totum populum. | |
| Nescios fari pveros, id est: infantes περιφραστικῶς. | 18.1 |
| Adnvisse<t> rebvs Aeneae potiore dvctos alite mvros. | 22-24.1 |
| Id est: adnuisse<t>, ut meliore alite, hoc est, meliore au- | |
| spicio Aeneas urbem constitueret. | |
| Qvi Xantho lavis amne crines. | 26.1 |
| 'Lauis' ueteres dixisse, non 'lauas', et 'lauere', non 'la- | |
| uare' supra ostendimus. | |
| Davniae defende decvs Camenae levis Agyiev. Dau- | 27-28.1 |
| niae Camenae suae Musae dicit Horatius, id est sui carminis, | |
| siquidem Daunia Apulia est, in <cui>us finibus natus est. | |
| Levis Agyiev. Agyiae uiae[t] Graece dicuntur. <V>arro | 28.1 |
| autem: quod ex responso oraculi in uiis publicis urbis suae | |
| Athenienses statutis altaribus sacrificare Apollini instituerint, | |
| Agyieum appellauere. | |
| Virginvm prim<ae> pveriqve claris patribvs orti, Deliae | 31-33.1 |
| tvtela deae. | |
| Id est: qui estis tutela Deliae deae hoc est Dianae; | |
| σχῆμα est ἐφεξήγησις. | |
| Le<s>vivm servate pedem. Id est: Alcaei lyrici poetae, | 35.1 |
| qui Lesbius fuit. | |
| Meiqve pollicis ictvm, id est: modulationem lyrici | 35-36.1 |
| carminis. Et suauiter hoc dicitur, quasi ipsam lyram per- | |
| cutiat. | |
| Rite Latonae pvervm canentes. Id est: Apollinem La- | 37.1 |
| tonae filium. | |
| Celeremqve pronos volvere menses. Quia similiter | 39-40.1 |
| per lunae cursum uidentur tempora peragi ut per solis. Sed | |
| et circa lunam proprie mensis dixit, quia singulis mensibus | |
| zodiacum circulum luna pertransit, quem sol toto anno. | |
| Nvpta iam dices: quando fueris iam nupta. | 41.1 |
| [Saecula festa] Saecvlo festas referente lvces. | 42.1 |
| Id est: die[m] saeculare festum referente. |