| Divis orte bonis. Haec ὠ<ι>δὴ ad Augustum scripta est | 4.5.pr.1 |
| diutius <in> transmarinis prouinciis morantem, populi ac | |
| senatus legationibus missis reditu<m> eius pr[a]ecatum. | |
| Instar veris enim vvltvs vbi tvvs adfvlsit. Hoc est: | 6-7.1 |
| praesentia tua ad instar uernae gratiae exhilarantur omnia. | |
| <Vt mater ivvenem qvae Notvs invido flatv Carpati<i> | 9-13.1 |
| trans maris aeqvora Cvnctantem spatio longivs anno dvlc[c]i distinet | |
| a domo votisqve om<i>nibvs et precibvs vocat.> | |
| Vt mater iuuenem cunctantem spatio longius ann<u>o | |
| uotis om<i>nibus et pr[a]ecibus uocat. | 5 |
| Cunctantem autem demorantem significat, ut apud | |
| Vergilium: | |
| Reginam thalamo cunctantem ad limina | |
| primi | |
| Poenorum expectant. | 10 |
| Sic desideriis icta fidelibvs qvaerit patria Caesarem. | 15-16.1 |
| Icta participialiter dicitur, et significat 'percussa'. | |
| Nvtrit rvra Ceres almaqve Favstitas. | 18.1 |
| Adnotandum nomen 'Faustitas' sic dictum quasi felicitas | |
| aut iucunditas. | |
| Mos et lex macvlosvm edomvit nefas. Eleganter uidetur | 22.1 |
| eam legem significare quam de adulteri<i>s cohercendis | |
| sancxit. | |
| Cvlpa<m> poena[m] premit comes. Mire, comes, inquit, | 24.1 |
| culpa<e> poena[e] sua[e] est, id est 'non differetur poena sua | |
| delinquentibus', per quod significat nihil gratiose aut negle- | |
| genter fieri. | |
| Et vitem vidvas dvcit ad arbores. Suauiter et uiduas | 30.1 |
| arbores dixit, priusquam uites adiunctas habeant, quia cum | |
| habent maritari dicuntur a rusticis. | |
| Et alteris te mensis adhibet devm, id est: secundis | 31-32.1 |
| mensis. | |
| Et magni memor Hercvlis. | 36.1 |
| Memor beneficiorum eius ac magnitudinis. | |
| Dicimvs vvidi. | 39.1 |
| Id est: poti atque madidi. |