| [Haec ὠ<ι>δὴ ad Drusum.] | 4.4.pr.1 |
| Qvalem ministrvm fvlminis alitem. Haec est egloga, pro- | |
| pter quam, ut supra ostendimus, totus hic liber compositus est. | |
| Scripta est ergo in Neronem Drusum priuignum et | |
| su<c>cessorem Augusti, qui Rethos Vindelic<o>s bello uicit. | 5 |
| De imperio autem principis huius duplicem facit compara- | |
| tionem. Nam Drusum ait tanto uigore atque impetu hostes | |
| Vindelicos inuasisse, quanta ui soleat aquila in rapinam in- | |
| ruere, primum ouium, mox corroborato uigore etiam draco- | |
| num; ipsos autem hostes ita conterritos esse <cae>de belli- | 10 |
| gerantis Drusi, ut capream uisu leonis in se inruentis. | |
| Qvibvs mos vnde dedvctvs per omne tempvs Ama- | 18-21.1 |
| zonia secvri dextras <o>barmet qvaerere distvli. | |
| Hi Vindelici sedibus ab Amazonibus eiecti [et] ex Thracia | |
| in exilium se contulisse Alpiumque loca insedisse dicuntur, | |
| et, quod potentissim<a> in se tela secures Amazonum expert<i> | 5 |
| fuissent, ipsos quoque usum earum in bello accepisse. | |
| Nescire fas est omnia. Sensus est: fas est non omnia | 22.1 |
| scire, id est: licet aliquid ignorare. | |
| Consiliis ivvenis repressae. | 24.1 |
| Eo pertinet, quod 'late uictrices' dixerat. | |
| Qvid indoles nvtrita favstis svb penetralibvs. | 25-26.1 |
| Quia non potest Drusum laudare nunc ut filium Augusti, | |
| [et] ab eo educatum institutumque dicit. | |
| Qvid Avgvsti paternvs in pveros animvs Neron<e>s. | 27-28.1 |
| Duo fuerant Nerones priuigni Augusti, quorum alterum in | |
| dom<o> Tiberi Claudi mariti prioris Libia peperit, alterum in | |
| utero ad Augustum adtulit. | |
| Horum altero in Germania morbo extincto, alter adop- | 5 |
| tatus ab Augusto successor principatus ei fuit, uocitatusque | |
| est Tiberius Caesar. | |
| Nec inbellem feroces progenerant aqvilae colvmbam. | 31-32.1 |
| Prouerbiali<s> sententia. | |
| Doctrina sed vim promovet insitam. Insitam: inna- | 33.1 |
| tam atque ingeneratam. Significat ergo uirtutem a parenti- | |
| bus ingenerari, instrui uero doctrinae disciplina. | |
| Rectiqve cvltvs pectora roborant. Recti genetiui casus | 34.1 |
| est numeri singularis: huius recti, cultus numeri pluralis | |
| casus nominatiui: hi cultus. | |
| Sensus est autem: Colend<o> rectum pectora conrobo- | |
| rantur. | 5 |
| Et rectum absolute accipe pro aequo ac iusto. | |
| Vtcvmqve defecere mores, indecorant bene nata | 35-36.1 |
| cvlpae. Vtcumque 'quandocumque' significat apud hunc | |
| poetam <ut> s<u>p<ra> diximus. | |
| Indecorant autem 'indecora faciunt' ac per hoc 'de- | |
| decorant' significat. | 5 |
| Bene nata absolute dicitur. Sensus ergo est: Honesta | 36.1 |
| natalium generositasqu<e> culpa dedecorantur, nisi digna disci- | |
| plina haec prosequatur. Totum hoc autem propter Augustum | |
| dicitur, in cuius domo Nerones uidentur disciplinam uirtutis | |
| accepisse. | 5 |
| Qvid debeas, o Roma, Neronibvs, testis Metavrvm | 37-38.1 |
| flvmen et Hasdrvbal. Metaurus amnis Galliae est, iuxta quem | |
| Nero consul cum Salinatore collega suo Hasdrubalem Hanni- | |
| bali fratri suo in Italia<m> magnum exercitum adducentem | |
| deuicit caesis supra quinque quadraginta milibus. | 5 |
| Testis Metavrvm flvmen. | 38.1 |
| Metaurus dicitur, non Metaurum. | |
| Sed <de> flumine nomen hoc figurauit, ut alibi: | |
| Aut flumen Rhenum aut <p>luuius describitur | |
| arcus, | 5 |
| et Sallustius: | |
| Nomenque Danubium habet, ut ad Germ<a>- | |
| norum terras adstringit. | |
| Qvi primvs alma risit adorea. | 41.1 |
| <Adorea> laus bellica dicitur fortassis, quod adorandi | |
| sint, qui laudem ex bello reportant. Risit ergo Romanis | |
| accipiendum. | |
| Et impio vastata Poenorvm tvmvltv fana deos ha- | 46-48.1 |
| bvere rectos. Et <d>i, inquit, quorum templa in Italia a Poenis | |
| uiolata sunt, exinde recti esse coeperunt, pro Romanis ad- | |
| uersus eos agentes. | |
| Sectamvr vltro qvos opimvs fallere, et effvgere est | 51-52.1 |
| trivmphvs. Vltro, inquit, bello petimus Romanos, quorum | |
| manus si effugerimus, gaudere debemus, similesque in hoc | |
| sumus ceruis, qui lupos ultro insecte<nt>ur, quos ali<o>qui fu- | |
| gere debeant. | 5 |
| Dvris vt ilex tonsa bipennibvs nigrae feraci frondis | 57-58.1 |
| in Algido. | |
| Ordo est: ut ilex nigrae[st] frondis in Algido feraci du- | |
| ris bipennibus tonsa. Sensus autem hic est: ut ilex, quanto | |
| magis securibus caeditur, tanto corroboratur magis ac reui- | 5 |
| <r>escit, ita Romani per damna caedis suae fortiores effecti sunt. | |
| Nigrae frond<i>s, id est uirid<i>s ad<que> umbrosae. | |
| Non hydra secto corpore firmior, et reliqua. | 61.1 |
| Oportuna conparatio, qu<a> Romanos uult intellegi caede | |
| sui potentiores fieri. | |
| Monstrvmve sv[v]mmisere Colchi maivs E<c>hi[r]o- | 63-64.1 |
| nia<e>v<e> Thebae: | |
| Vbi armatorum seges exiluit. | |
| Per haec autem intellegi uult, mirabile esse non deesse | |
| Romanos tot tantisque bellorum cladibus acceptis. | 5 |
| Geretqve proelia conivgibvs loqvenda. Vtrum 'quae | 67-68.1 |
| ipsi Romani milites apud coniuges suas ostentent', an 'quae | |
| coniuges eorum de maritis suis praedicent'? | |
| Occidit, occidit spes omnis et fortvna nostri nominis [ab] | 70.1 |
| Hasdrvbale interempto. | |
| Haec re uera frequenter dixisse dicitur Hannibal, cum | |
| caput fratris sui Hasdrubalis uidisset, quod Nero de industria | |
| adlatum ex Gallia ante castra eius nihil adhuc scientis de hac | 5 |
| caede proici iusserat. | |
| Nihil Clavdiae non perficient manvs. Haec iam poetae | 73.1 |
| uerba sunt, non enim adhuc Hannibalis. | |
| Et cvrae sagaces expedivnt per acvta belli. | 75-76.1 |
| <Acuta belli> absolute dicuntur ea, quae sunt in | |
| bello periculosissima. |