| Qvem tv Melpomene semel nascentem placido <l>vmine videris. | 4.3.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> adfirmat studi<o> poeticae deditum nulli posse | |
| alii rei uacare. | |
| Deinde deorum subiungit laudes. | |
| Cvrrv dvcet Achaico, id est: quadrigali certamine. | 5.1 |
| Deliis foliis, id est: laurea corona. | 6-7.1 |
| Sed qvae Tibvr aqvae fertile praeflvvnt. Proprie hoc | 10.1 |
| ad secessum suum referens dicit Horatius. Tiburi enim fere | |
| otium suum con<t>erebat, ibique carmina conscribebat. | |
| Aeolio carmine autem ita dictum accipe, ut si diceret | 12.1 |
| 'lyrico carmine', quia quidam lyrici, ut Alcaeus, Aeolid[a]e | |
| magis dialecto usi sunt. | |
| Romae principis vrbivm dignatvr svboles inter ama- | 13-15.1 |
| biles vatvm ponere me choros. | |
| Subolem principis urbium Nerone<s> uult intellegi, quos | |
| August<us> priuignos [alioqui ut suos] loco filiorum diligebat. | |
| Et iam dente minvs mordeor invido. Hoc intellegi uult | 16.1 |
| de se, quod ait Sallustius: | |
| Gloria inuidiam uicisti. | |
| O testvdinis avreae dvlcem qvae strepitvm Pieri | 17-18.1 |
| temperas: | |
| O Pieri, quae dulcem strepitum testudinis temperas. | |
| Romanae fidicen lyrae. Id est: lyricus poeta. | 23.1 |
| Si placeo. Ἐπι<ει>κῶς si placeo intulit, et subau- | 24.1 |
| diendum extrinsecus 'tamen', ut sit 'si tamen placeo'. |