| Pindarvm qvisqvis stvdet aemvlari. Haec ὠ<ι>δὴ ad An- | 4.2.pr.1 |
| tonium Iulium Marci Antoni triumuiri filium scribitur, con- | |
| tinens laudes Pindari lyrici poetae. | |
| Ceratis ope Daedalea nititvr pinnis. Id est: altiora | 2-3.1 |
| quam possit expedire conatus decipietur, quem ad modum | |
| Icarus Daedali manibus factis pinnis. | |
| Vitre<o> datvrvs nomina ponto, | 3-4.1 |
| quia ab Icaro mare, in qu<od> d<e>ci<d>i<t>, Icar<i>um appellatur. | |
| Vitr<e>o autem ponto, id est: uitrei coloris. | |
| Sev per avdaces nova dithyrambos. <Audaces dithy- | 10.1 |
| rambos> ait, qu<o>d plurimum sibi Pindarus hic permittat. | |
| Nam et maximo spiritu nouas historias hoc metro canit. | |
| Noua autem uerba aut admirabilia aut ab ipso Pin- | |
| daro facta esse accipe. | 5 |
| Nvmeri<s>qve fertvr lege solvtis. | 11-12.1 |
| Ideo, quia plerumque ad uolu<n>tatem suam quisque ly- | |
| ricus poeta metrum sibi fingit <ita> tamen, ut quem sibi ipse | |
| initio ὠ<ι>δῆ<ς> statuit ordinem necesse habeat ad finem | |
| usque custodire. | 5 |
| Sive qvos Elea domvm redvcit palma caelestis. Vtrum | 17-18.1 |
| Castorem a<c> Pollucem significat, an generaliter quicumque | |
| ex certamine sacrorum agonum uictoriam reportauerint? | |
| Et centvm potiore signis mvnere donat. Dicit magis | 19-20.1 |
| illum honore inlustrari, quem Pindarus carmine suo celebrem | |
| fecit, quam si centum statuis publice honoretur. | |
| Flebili sponsae ivvenemve raptvm plorat. | 21-22.1 |
| Aut si, inquit, flebile carmen scribit de adulescente ali- | |
| quo, cuius morte sponsa decepta sit; quem inferis subducit | |
| atque inmortalem facit laudando animum moresque eius at- | |
| que uirtutem. | 5 |
| Mvlta Dircaevm levat avra cycnvm. Di<r>caeum Pindarum | 25.1 |
| dicit, quia Thebanus fuit, a fonte Boeotia<e> Di<r>ce, qui est | |
| Thebis proximus. Cycnum autem eundem appellat a suaui- | |
| tate carminum, quia et cycni canori esse dicuntur. | |
| Levat avra, | 5 |
| id est: sublimem facit. | |
| Matinae. Matinus mons Calabriae. | 27.1 |
| Ego apis Matinae more modoqve. | 27-28.1 |
| Vt Pindarum propter sublimitatem et suauit<at>em car- | |
| minis cycno comparauit, ita se api. | |
| Per quod significat parua quidem et humilia se scribere, | |
| sed subtilia ac dulcia. | 5 |
| Concines maiore poeta plectro. Concedit Antonio Iulio, | 33.1 |
| ut ipse potius triumphos Caesaris scribat, cum sit robustior | |
| in carminis spiritu. | |
| Hoc enim significat dicens maiore plectro. | |
| Per sacrvm clivvm, id est: per uiam sacram; hac enim | 35.1 |
| triumfantes in Capitulium ibant. | |
| Qvo nihil maivs melivsve terris fa[c]ta donavere. | 37-38.1 |
| Caesare[m] scilicet. | |
| Pvblicvm lvdvm: id est: publicum gaudium. | 42.1 |
| Svper impetrato fortis Avgvsti reditv. | 42-43.1 |
| Apparet Caesarem de reditu suo Romam litteras misisse. | |
| Sed gratus sensus. Sic enim se habet, ut intellegas po- | |
| pulum Romanum, ut fit, publicis adclamationibus desiderasse | |
| diu reditum Augusti. | 5 |
| Tvm meae siqvid loqvar avdiendvm. Spondet se quo- | 45.1 |
| que carmine aliquo laudes in Caesarem dicturum. | |
| Sed σχῆμα [breuis uersus] ἐπιεικὲς in eo, quod intulerit | |
| siquid loquar audiendum. | |
| Pvlcher o lavdande canam recepto Caesare felix. | 47-48.1 |
| Ego felix recepto Caesare canam. | |
| Teqve dvm procedes io trivmphe. Ad ipsum triumphum | 49.1 |
| conuersus haec dicit. | |
| Non semel dicemvs io trivmphe civitas omnis. | 50-51.1 |
| Nota figura est, ut: | |
| Pars in frusta secant | |
| et: | |
| Ὣς φάσαν ἡ πληθύς[, hoc est, ut dicebant plures]. | 5 |
| Te decem tavri. Hoc ad <I>ul<i>um dicit. | 53.1 |
| Me tener solvet vitvlvs. | 54.1 |
| Soluet, debito scilicet uoti suscepti. | |
| Fron<t>e cvrvat<o>s imitatvs ignis te<r>tivm lv[cer]nae | 57-58.1 |
| referentis or<t>vm. Vitulum quo uotum soluturus sit, dicit cornua | |
| habere tertiae lunae comparabilia, id est: adhuc parua. | |
| Qva notam dvxit nivevs videri, cetera fvlvvs. | 59-60.1 |
| Diserta et elegans elocutio. | |
| Significat autem uitulum hunc albam frontem tantum | |
| habere, in ceter<o> corpore fuluum, id est, ru[m]fum esse. |