| INCIPIT LIBER III<I> | |
| Intermissa Venvs div. | 4.1.pr.1 |
| Post consummatos editosque tres carminum libros ma- | |
| ximo interuallo hunc quartum scribere conpulsus esse dicitur | |
| ab Augusto, ut Neronis priuigni eius uictoriam de Reti[i]s | |
| <V>indelici[i]s quaesitam inlustraret, quae in hoc libro ea | 5 |
| <o>de[m] continentur, quae sic incipit: | |
| Qualem ministrum f<ul>minis alitem. | |
| Intermissa Venvs div rvrsvs bella moves. | 1-2.1 |
| In superiore libro ostendimus allegoricos bella et militiam | |
| Veneris Horatium pro amoribus dicere. | |
| Svb regno Cina[y]re. P<e>r <ea> significat Cina[y]ram | 4.1 |
| se amasse. Et hoc autem allegoricos, quod ait 'sub regno | |
| Cina[y]rae' quasi 'sub dominio'. Sed ut dignitatem formae | |
| eius ostenderet, reginam sibi fuisse ait. | |
| Circa lvstra decem. Prope annos quinquaginta aetatis | 6.1 |
| iam se dicit agere. | |
| Flectere molli<bvs> iam dvrvm. | 6-7.1 |
| Ἀντίθετον. 'Mollibus' enim 'durum' obposuit. Molli[ti]a | |
| autem Veneris imperia dicit, quasi ludicra ac delicata sint, | |
| se autem durum ait, quasi iam indomabilem propter aetatem. | |
| Nam et hoc translatiue dicitur a pecoribus, <quibus> | 5 |
| cum iam aetat<e> duris iuga ac frena adhibentur, perdomari | |
| non possunt. | |
| Tempestivivs in domvm Pavli pvrpvreis al<e>s oloribvs. | 9-10.1 |
| Fabius Maximus Paulus fuit nobilis et disertus adule- | |
| scens, cui uenerios lusus nunc cu<r> maxime conuenire dicat, | |
| ipse ostendit subiciendo: namque nobilis et decens | |
| et pro sollicitis non tacitus reis. | 5 |
| <Pvrpvreis> oloribvs quomodo dicitur, cum albi sint | 10.1 |
| potius? Sed sic purpureum pro pulchro dicere poetae ad- | |
| suerunt, <u>t Vergilius: | |
| Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo, | |
| et alibi: | 5 |
| In mare purpureum uiolentior effluit amnis. | |
| Et pro sollicitis non tacitvs reis. Causidicum oratorem | 14.1 |
| esse ostendit Paulum. | |
| Et centvm pver artivm. | 15.1 |
| Vtique bonarum hic artium accipiendum. | |
| Et qvandoqve potentior largi mvneribvs riserit aemvli. | 17-18.1 |
| Quandoque pro quandocumque positum est. | |
| Et est sensus: Quandocumque apud puellam potior ri- | |
| uale suo fuerit, quamuis ille muneribus commendare se ei | |
| conatus sit. | 5 |
| Ponet marmorea<m> svb trabe citrea. Id est: marmo- | 20.1 |
| reum signum tibi et templum decorum statuet. | |
| Me nec femina nec pver iam. | 29-30.1 |
| Dicit, quod iam sit aetate declinata, non sperare posse | |
| fieri, ut mutuo ametur. | |
| Sed cvr, hev Ligvrine, cvr manat rara mea<s> la- | 33-34.1 |
| crima per genas? Iucundissime ostendit uelle se excusare a | |
| lusibus iam ueneriis, <sed> recordatione Ligyrini, quem ad- | |
| huc diligit, lacrimas sibi d<e>cidisse et inpeditam linguam, quo- | |
| minus perferre posset ipsam excusationem. | 5 |
| Cvr facvnda. Cur, inquit, lingua mea alioquin facunda | 35.1 |
| subito in medio sermone obmutuit, ne perferre possem, quod | |
| coeperam dicere? | |
| Noctvrnis ego somni<i>s iam captvm teneo, iam vo- | 37-38.1 |
| lvcrem seqvor. Dicit se Ligyrinum ex desiderio semper som- | |
| niare et, ut fit errore quodam mentis, imaginari, quasi, cum | |
| diu quaesitum tandem inuenerit, in alitem uersum ex ipsis | |
| manibus amittere<t>. | 5 |