| Exegi monvmentvm aere perennivs. Ha<e>c ὠ<ι>δή, qua | 3.30.pr.1 |
| tertius liber consummatur, in ipsius auctoris laudes scripta est. | |
| Regaliqve <sitv> pyramidvm altivs. | 2.1 |
| Pyramides regum Aegyptiorum sepulchra sunt adeo in- | |
| genti mole saxorum in mediis harenis Aegypt<i> structa, ut | |
| inter septem miracula habeantur. | |
| Non Aqvilo inpotens, pro 'ualde potens'. | 3.1 |
| Vsqve ego postera crescam lavde recens. Eleganter, quia | 7.1 |
| semper sunt, quibus haec elocutio noua sit et laudetur. | |
| Dvm Capitolivm <s>candet cvm tacita virgine pontifex. | 8-9.1 |
| Tale est illud Vergilianum: | |
| <D>um domus Aeneae Capitoli[i] inmobile | |
| saxum | |
| Accolet. | 5 |
| Avfidvs, flumen Apuliae, in qua Horatius natus est. | 10.1 |
| Et qva pavper aqvae Davnvs agrestivm regnavit | 11-12.1 |
| popvlorvm. | |
| Daunus in Apulia regnauit[, a cuius nomine fluuius ap- | |
| pellatus est]; qui pauper aquae dicitur, quia Apulia siticulosa | |
| est ob nimios calores. | 5 |
| Agrestivm regnavit popvlorvm. | |
| Adnotanda elocutio per genetiuum figurata. | |
| Ex hvmili potens. | 12.1 |
| Gloriatur libertino patre natum se ad tantam claritatem | |
| studiorum peruenisse. | |
| Aeolivm carmen ad Italos dedvxisse modos. | 13-14.1 |
| Aeolid[a]e dialecto Alcaeus lyricus poeta usus est. | |
| Testatur ergo se Horatius Graeci carminis modulationes | |
| primum in Latinam linguam contulisse. | |
| Svme svperbiam qvaesitam meritis. Ad Musam | 14-15.1 |
| dicit, ac per hoc ad studium suum. | |
| Adroga, inquit, tibi gloriam <u>bertate ingenii quaesitam. | |
| Qvaesitam meritis et mihi Delfica lavro cinge[re] | 15-16.1 |
| volens Melpomene comam. Delfica laurus dicitur, quia Apollini | |
| grata est, qui Delficus appellatur ab urbe Delfis, quae est sub | |
| Parnasso monte, ubi oraculum eius est. | |
| POMPONI PORFYRIONIS COMMENTARIORVM LIBER III | |
| EXPLICIT |