| Tyrrhena regvm progenies. | 3.29.pr.1 |
| Simile illi est <in> hac ὠ<ι>δῆ<ι> principium: | |
| Maecenas atauis edite regibus, | |
| et cur sic eum appellat, ibi diximus. Inuitat autem nunc | |
| Maecenatem ad [a]epulas, cui destinatam uini amforam et | 5 |
| inlibatam iam apud se esse dixit. | |
| Ne semper vdvm Tibvr et Aefvlae declive contempleris | 6-8.1 |
| arbvm et Telegoni ivga parricidae. Turrim Maecenas dicitur in | |
| hortis suis extruxisse, unde haec omnia prospectabat. | |
| Et Telegoni ivga parricidae. Tusculum significat, | 7-8.1 |
| quod dicitur Telegonus Circes filius condidisse, qui per igno- | |
| rantiam patrem suum Vlixen occidit. | |
| Molem propinqvam nvbibvs ardvis. Turrim dicit. | 10.1 |
| Sollicitam explicvere frontem, id est: tristem exhila- | 16.1 |
| rauere. | |
| Iam clarvs occvltvm Andromedae pater. Cefeus scilicet, | 17.1 |
| qui inter sidera receptus est. | |
| Iam Procyon fvrit. Stella est, quae ante Caniculam | 18.1 |
| oritur. | |
| Et stella ve<s>ani Leonis. Stellam pro toto signo dixit, | 19.1 |
| in quo solem necesse est esse mense Augusto, quod est fer- | |
| uentissimum anni tempus. | |
| Tv civitatem qvis deceat statvs cvras. | 25-26.1 |
| Apparet illo tempore urbis praefectum fuisse Maece- | |
| natem. | |
| Tanaisqve discors. Tanais flumen est influens Maeotiis | 28.1 |
| paludibus, et inde in Pontum. Discors autem dictus, quod | |
| discernat Europam et Asiam, nisi forte ad incolas eius refe- | |
| ramus hoc epitheton, qui inter se (namque sunt ferocissimi | |
| barbari) discordant. | 5 |
| Ridetqve si mortalis vltra fas trepidet. Quoniam | 31-32.1 |
| scilicet nefas est inquirere futura, quae diui nescire nos uo- | |
| luerunt. | |
| Qvod adest memento componere <a>eqvos, id est: | 32-33.1 |
| praesentibus fruere et ea, quae adsunt, aequa mente compone. | |
| Nvnc medio alveo cvm pa<c>e delabentis [A]etrvscvm | 34-36.1 |
| in mare, nvnc lapides adesos. Varietatem et uices uitae hu- | |
| manae, quem ad modum <modo> quieta ac laeta est, modo ad- | |
| uersis casibus inquieta ac turbulenta, per allegoriam describit. | |
| Cvi licet in diem dixisse: vixi. | 42-43.1 |
| Perseuerat persuadere praesentia commoda tantum am- | |
| plectenda, de futuris non esse cogitandum. | |
| Non tamen inritvm qvodcvmqve retro est efficiet. | 45-46.1 |
| Id est: non potes<t> commodum uitae, quod iam per- | |
| cepi[t], infringere. | |
| Lvdvm insolentem lvdere pertinax. Veteribus usitatum | 50.1 |
| elocutionis genus 'ludum ludere' sicut 'uitam uiuere' et 'ser- | |
| uitutem seruire' et multa similiter. | |
| Transmvtat incertos honores. | 51.1 |
| Vtrum transmutando incertos facit, an, quia incerti sunt, | |
| ideo transmutare eos <st>u<d>et? | |
| Resigno qvae dedit. Resigno, id est: reddo. | 54.1 |
| Et mea virtvte me involvo. Diserte, id est, mea | 54-55.1 |
| uirtute me munio, nihil ab illa timens aut desiderans, con- | |
| tentus sola probitate et bona conscientia. | |
| Sine dote, id est: sine opibus. | 56.1 |
| Non est mevm si mvgiat Africis malvs procellis. | 57-58.1 |
| Nec uitae nec propositi mei est, inquit, aduersa <timere>, | |
| quia nec periculis me quaestus causa committo, nec plura, | |
| quam habeo, desidero. | |
| Ne[c] Cypriae Syriaeqve merces addant avaro di- | 60-61.1 |
| vitias mari. Quasi iam mare habeat diuitias obruendo naues | |
| cum rebus pr[a]etiosissimis. | |
| Tvnc me biremis praesidio scafae tvtvm per Aegeos | 62-64.1 |
| tvmvlt<v>s avra feret geminvsqve Pollvx. | |
| Tunc, cum maxime saeuit tempestas, inquit, ego tutus | |
| nauigo praesidio scafae. Sed per haec allegoricos significat | |
| se tutum securumque uiuere, quia non quaerat diuitias, quas | 5 |
| non desideret. | |
| Geminvsqve Pollvx: quia horum sidera, cum se osten- | 64.1 |
| dunt laborantibus nautis, praebent spem salutis. |