| Festo qvid potivs die. Neptunaliorum diem significans | 3.28.pr.1 |
| esse ait: Quae res est, quam potius debeam facere, quam | |
| uinum promere Neptunalibus? | |
| Mvnitaeqve adhibe vim sapientiae. Munita sapientia bene | 4.1 |
| dicitur, quae scilicet nulli fortunae subiecta est. Graeci autem | |
| aiunt uim sapientiae adhiberi per uinum. | |
| Inclinare meridiem sentis: in occasum scilicet die<m> | 5-6.1 |
| inclinare. | |
| Cessantem Bibvli consvlis amforam. Id est, in ho<r>re<o> | 8.1 |
| cessantem et qu<asi> residentem; Bibuli consulis autem eo | |
| anno, quo Bibulus consulatum gessit, natam. | |
| Svmmo carmine qvae Cnidon fvlgentisqv[a]e tenet | 13-14.1 |
| Cycladas, id est: in consummatione carminis Venerem can- | |
| tabimus. | |
| Ivnctis vis<i>t oloribvs: | 15.1 |
| quae oloribus, id est cycnis [in]iunctis uecta reuisit Cnidum | |
| Cycladam Pafum. | |
| Dicetvr merita Nox qvoqve nenia. <Nenia> carmen est, | 16.1 |
| quod in mortuos cantatur. | |
| Sed bene hoc carmen etiam nocti adcommodat propter | |
| tenebras et somnum, quae morti sunt proxima. |