| Impios parrae <re>cinentis omen dvcat. Amatam peregre | 3.27.pr.1 |
| proficiscentem dimittens inuitus, ne malis auspiciis exeat, | |
| timens optat, impii potius quam ips<a> auspicio parrae auis et | |
| ceter<o>rum, quae subicit, proficisca<n>tur. | |
| <Impios dvcat.> Impios ducat, non impios re- | 1-2.1 |
| uocet, id est pi<o>s. | |
| R<av>a lvpa a colore dicitur. | 3.1 |
| Rvmpit et serpens iter institvtvm. Ait, si in transuer- | 5.1 |
| sam uiam serpens transit, iter inhibere. | |
| Terrvit mannos. | 7.1 |
| Manni equi dicuntur pusilli, quos uulgo burichos uo- | |
| cant. | |
| <I>am et hoc ad omen dicit pertinere, quod manni ter- | |
| reantur. | 5 |
| Anteqvam stantis repetat palvdes imbrivm divina | 9-11.1 |
| avis inminent<v>m oscinem corvvm. Cornix antequam repetat | |
| paludem; quam imbrium inminentum diuinam ait, quia plu- | |
| uiam futuram significare soleat, quod etiam Vergilius | |
| ostendit: | 5 |
| Tum cornix plena pluuiam uocat inproba | |
| uoce. | |
| 'Antequam repetat paludes' [Paludes] autem non ad anni | |
| tempus pertinet, sed ad diei. | |
| Oscinem corvvm. Pr<ec>e <m>ea oscinem [et] coruum in- | 11.1 |
| uocabo, inquit. | |
| Sed vides qvant<o> trepidet tvmv[v]ltv pronvs Orion. | 17-18.1 |
| Decenter pericula nauigationis ostendit, quibus illam retineat; | |
| nam reuocare non audet. | |
| In occasum autem pronus Orion intellegendus; nam | |
| tunc magis tempestates mouentur. | 5 |
| Et trementes uerbere ripas. Verbere | 23-24.1 |
| fluctuum aut uentorum. | |
| Sic et Evrop[a]e nivevm dolos<o> credidit tavro latvs. | 25-26.1 |
| Sic: hoc est: dum e<a>m blandus in mare placidum Iuppiter | |
| inducit. Haec autem comparatio Iapygi uento confertur, qui | |
| incipit placidus, mox in tempestates concitatur. | |
| Mediasqve fravdes pallvit avdax. Ad ludum audax, | 27-28.1 |
| non nunc, cum palluit. | |
| Nocte svblvstri. | 31.1 |
| Pro sublucida. | |
| Pater o relictvm filiae nomen. | 34-35.1 |
| Europae ingemescentis uerba sunt, et 'filiae relictum' | |
| pro 'a filia relictum'. | |
| Victa fvrore: nunc errore mentis uel amore. | 36.1 |
| Levis vna mors est virginvm cvlpa<e>. Quanto | 37-38.1 |
| minus peccare uirgo debet, eo in peccatis digna maiore sup- | |
| plicio est. | |
| Vigilansne ploro. Bene; tam en<im> incredibile factum | 38.1 |
| est, ut uideatur [et hoc] potius simile somnio. | |
| <Lv>dit imago. Imago pro somnio dicitur. Et est sensus: | 40.1 |
| <an> sine uitio sum et hoc potius somnio? | |
| Qvae porta fvgiens ebvrna. | 41.1 |
| Vergilianum est: | |
| Altera candenti perfecta nitens elefanto, | |
| Sed uana ad caelum mittunt insomnia manes. | |
| Inpvdens liqvi patrios penates. Inpvdens Orcvm | 49-50.1 |
| moror: <e>ade<m> inpudentia uiuo, qua patriam reliqui. | |
| Speciosa qvaero pascere tigres. | 55-56.1 |
| Gynecios sollicita est, ne desinat esse speciosa, quae de- | |
| siderat, quam primum perire, dum pulchritudo sua secum sit. | |
| Vilis Evrop[a]e, pater vrget absens. Dubium non est, | 57.1 |
| inquit, quin metue<n>s absentem uilem existimet et appellet, | |
| credens me amantem persecutam. | |
| Et ideo moriendum est, ut pr<obr>orum horum obliuiscar. | |
| Potes hac ab orno pendvlvm zona[e] <b>ene te secvta: | 58-59.1 |
| quae adiutura sit mortis consilium. | |
| Aderat qv[a]erenti perfidvm ridens. <Ridens> et | 66-67.1 |
| perpetuum [antepositum numen] epitheton est Veneris et ad | |
| praesentiam pertinet. Ridet enim, et quod eam imago iuuenci | |
| deceperit, et quod illa irascatur, quasi uere a pecore decepta sit. | |
| Mox vbi lvsit satis: postquam diu passa est illam ign<a-> | 69.1 |
| ram felicitatis de casu suo conqueri. | |
| Laceranda reddet cornva tavrvs. Nec laceres eum, | 71-72.1 |
| inquit, cum se tibi rursus obtulerit. | |
| Vxor invicti Iovis esse nescis. | 73.1 |
| Ambiguum, utrum hoc dicat 'nescis te coniugem Iouis | |
| esse', an uero 'nescis te gerere coniugem Iouis', ut si dica<s> | |
| 'nescis esse consul'. | |
| Tva sectvs orbis nomina dvc<e>t. | 75-76.1 |
| Id est, diuisus, qu<ia> a<b> huius nomine pars orbis Europa | |
| appellata est. |