| Vixi[n] pvellis nvper idonevs. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> uidetur iam | 3.26.pr.1 |
| renuntiare carminibus et lyram consecrare et amare desinere. | |
| Et militavi non sine gloria. | 2.1 |
| Allegoricos militiam nunc amorem uocat. | |
| Defvnctvmqve bello barbit[t]on. | 3-4.1 |
| Perseuerat in allegoria 'defunctum bello barbit[t]on' di- | |
| cendo, significans amores suos se barbit[t]o cecinisse, quod | |
| est organi genus. | |
| Laevvm marin<a>e qvi Veneris latvs cvstodit. Conse- | 5-6.1 |
| cratum Veneri barbit[t]on se suspendere in templo eius dicit | |
| in pari[af]etem sinistrum. | |
| Hic hic p. lvcida fvnalia et ve<c>tes et arcvs oppositis | 6-8.1 |
| foribvs minacis. Haec instrumenta amoris intellegi uult. | |
| Et Memfim carentem Sithonia nive. Memfis in Ae- | 9-10.1 |
| gypto ciuitas est, quam merito carere niue dicit, quia in | |
| Aegypto numquam est nix; <a>deo calidi aeris est. Sithoni<i> | |
| autem Thraces sunt, ubi nix multa est; unde κατ’ ἐξοχὴν | |
| Sithoniam niuem dixit. | 5 |
| Svblimi flagello tange Chloen semel adrogantem. | 11-12.1 |
| Sublimi flagell<o>: id est: in alt<um> subleuato. | |
| Hoc enim fit, cum quis uehementius uelit percutere. | |
| Vult autem Chloen, quod sit adrogans et superba aman- | |
| tibus, percuti uel una amoris plaga <a> Venere. | 5 |