| Qvo me Bacch[a]e rapis tvi plenvm. | 3.25.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> inuocat Liberum patrem petens ab eo, | |
| ut se in secreta aliqua nemorum suorum ducat, ubi numine | |
| eius mentem instinctus Caesari<s> Augusti laudes can<a>t; per | |
| quae uidetur allegoricos significare non sufficere spiritum | 5 |
| suum laudibus Augusti, <n>i<si> Liberi numine (nam et ipse mu- | |
| sicus deus est) ad<iuu>etur. | |
| Qvibvs antris egregii Caesaris avdiar aeternvm medi- | 3-6.1 |
| tans decvs stellis inserere. | |
| 'Quibus' graui sono pronuntiandum. Est enim sub- | |
| iunctiua particula 'quae'. Praeposito enim Qu<o>s a[u]gor | |
| in specus subiunxit quibus antris egregii Cae- | 5 |
| saris audiar; in quo et ἐφεξήγησις figura adnotanda, | |
| quia praedict<o> 'specus' '<a>ntra' subiecit, hoc est, qui specus | |
| <a>ntra sunt. | |
| Aeternvm meditans decvs. | 5.1 |
| Consecrationem dicit. | |
| Dicam insigne recens adhvc indictvm ore alio. Per | 7-8.1 |
| haec primum se lyrica tangere significat. | |
| Hebrvm prospiciens. Hebrus est Thraciae fluuius, Ro- | 10.1 |
| dope mons Thraciae. | |
| Qvam mihi devio. Deuium est a uia remotum, ac per | 12.1 |
| hoc: 'in siluis ac solitudinibus agent<i> m<ihi>?' | |
| Diximus autem haec allegoricos dici, quia per ea intel- | |
| legi uult se inusitatum Romanis carmen tractare. | |
| O Naiadvm potens Baccharvmqve valentivm proceras | 14-16.1 |
| manibvs vertere fraxinvs. Vult intellegi tantas uires <c>ultri- | |
| cibus Liberi patris instinctu[m] numinis eius esse, ut etiam | |
| proceras arbores radicitus possint uertere. | |
| Nihil mortale loqvar. Subaudiendum: si me in tuo<s> | 18.1 |
| specus ac secreta nemorum duxeris. | |
| Cingentem viridi tempora pampino. Vtrum s<e> ibi tan- | 20.1 |
| tum ea cingentem, an quoscumque numine suo complere | |
| dignatur? |