| Intactis opvlentior thesavris. | 3.24.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> generaliter inuehitur in luxuriam [omnem] | |
| omnia profanantem et aedificiis nouis non terram tantum, | |
| uerum etiam maria occupantem. | |
| Si figit adamantinos svmmis verticibvs dira Necessitas. | 5-6.1 |
| Necessitatem hic pro morte posuit. | |
| Sensus autem: Quamuis multa ampla possideas, non | |
| tamen sincera uolu<p>tate his frui potes, quippe cum necessi- | |
| tat<e> mortis te obstrictum esse scias, nec possis inde te ullo | 5 |
| remedio aut praemio redimere. | |
| Adamantinos autem clauos pro necessitate mortis, | |
| quae dura est et inmutabilis, non mala conceptione dictum est. | |
| Campestres melivs Scythae. | 9.1 |
| Campestres Scythae, quod in campis sine tectis uiuant, | |
| dicti sunt; de quibus et Sallustius sic ait: | |
| Scythae nomades tenent, quibus plaustra | |
| sedes sunt. | 5 |
| Et rigidi Getae. Getae Thraces sunt; quos rigidos | 11.1 |
| dixit propter frigora regionum earum. | |
| Inmetata qvibvs ivgera liberas frvges et Cererem | 12-13.1 |
| fer<v>nt. | |
| Inmetata, id est: interminata. | |
| Commune autem inter se barbaris solum eorum esse | |
| omnibus notum est. | 5 |
| Nec cvltvra placet longior annva. | 14.1 |
| Hoc est: nec plus colunt, quam unde unius anni fructum | |
| percipiant. | |
| Defvnctvmqve laboribvs aeqvali rec<r>eat sorte vica- | 15-16.1 |
| rivs. Vicem inter se laborandi praestare barbaros ostendit. | |
| Et metvens alterivs viri. Subaudiendum extrinsecus | 22.1 |
| 'concubitum'. | |
| Et peccare nefas, avt pretivm est mori. Hoc est: pec- | 24.1 |
| care nefas uidetur aut qui peccauerit, morte poenas luit. | |
| O qvisqvis volet inpias. Non recte a superiore ὠ<ι>δῆ<ι> | 25.1 |
| haec separata sunt, cum inde pendeant et illi[s] adnexa sint. | |
| Si qvaeret pater vrbivm svbscribi statvis. Id est: | 27-28.1 |
| si uult gratiam apud ciues suos collocare, per quam mereatur, | |
| ut public[a]e statuae ponantur, et in titulo earum 'pater ur- | |
| bium' adscribatur. | |
| Qva[m]tenvs hev nefas virtvtem incolvmem odimvs, | 30-31.1 |
| svblatam ex ocvlis qvaerimvs invidi. Qui bonos uiros incolumes | |
| oderimus, <s>et iam mortuos <desi>der<e>mus, ipse ostendit in- | |
| ferendo 'inuid<i>'. Re uer<a> enim per inuidiam fit, ut boni uiri, | |
| dum uiuant, osi sint. | 5 |
| Qvid tristes qv[a]erimoniae, si non svpplicio cvlpa | 33-34.1 |
| reciditvr. Ordo est: Quid tristes qu[a]erimoniae proficiunt. | |
| Sensus est autem: Quid prodest nos de malis moribus con- | |
| qu[a]eri, si non culpae licentia poena conpescitur? | |
| Qvid leges. | 35.1 |
| Sensus est: Vanae sunt leges, si non obseruentur a mo- | |
| ribus. | |
| Si neqve fervidis pars inclvsa caloribvs. Id est: | 36-37.1 |
| si nihil potest obstare cupiditatibus, per quas non tantum | |
| leges inrumpuntur, uerum etiam ipsa natura expugnatur | |
| adeuntibus lucri causa paene iam inhabitabiles orbis terrae | |
| regiones. | 5 |
| Nec Boreae finitimvm latvs. | 38.1 |
| Quo modo 'finitimum latus Boreae' dicitur Australi no- | |
| minato, cum inter se haec longinqua [h]a[e]c toto medio orbe | |
| diuisa sint? | |
| Numquid et huic elocutioni subtiliorem intellectum ad- | 5 |
| hibe<bi>mus, ut 'nec' particulam bis accipiamus, semel sic | |
| intellegentes 'nec finitimum Boreae latus', <it>erum simpliciter | |
| 'Nec Boreae finitimum latus durataeque niues | |
| mercatorem a<b>igunt'. | |
| Magnvm pavperies obprobrivm ivbet qvidvis et fa- | 42-43.1 |
| cere et pati. | |
| Ex quo coepit, inquit, paupertas probrosa esse et cri- | |
| mini dari, per omne nefas diuitiae quaeri coeperunt. | |
| Virtvtisqve viam deserit . [Obprobrivm:] Obprobrium | 44.1 |
| scilicet paupertatis [uiam deserit]. | |
| Scelervm si bene. | 50.1 |
| Pro 'ualde' positum, ut apud Ennium frequenter. | |
| Et tenerae nimis mentes. | 52-53.1 |
| Vtrum puerorum mentes teneras nimis di<c>it <ea>sque | |
| formandas ad asperiora studia, an uero luxuriosorum mentes | |
| teneras appellat, quas uult abiectis gemmis et auro formari | |
| ad asperiora studia? | 5 |
| Nescit eqvo rvdis h<a>erere ingenvvs pver. Irascitur | 54-55.1 |
| Romanos omisso militaris exercitii studio ad Graecos ineptos | |
| luxuriososque lusus transisse. | |
| Cvm perivra patris fides consortem socivm fallat et | 59-60.1 |
| hospitem. | |
| Non est, inquit, mirum augeri cotidie censum unicuique | |
| priuatorum, cum omnes scelere grassentur in hospitem, in | |
| socium, in consortem adquirendi studio. | 5 |
| Et tamen non multum hoc his prodest, quia indigno | |
| heredi haec relictur<i sin>t, qui corruptus luxuria seruare sci- | |
| licet haec non possit. | |
| Tamen cvrtae nescio qvid semper abest rei. | 63-64.1 |
| Hoc ad ipsam auaritiae naturam refertur, cui, dum nihil | |
| ex<pl>et, semper uidetur deesse. |