| Caelo svpinas si tvleris manvs. Hac ὠ<ι>δῆ<ι> quandam | 3.23.pr.1 |
| Fidylen adloquitur, dicens ei deos puris manibus et bona | |
| conscientia colendos esse. | |
| Supinas, id est: supplices, ut Vergilius: | 1.1 |
| Tendoque supinas | |
| Ad caelum cum uoce manus. | |
| Pomifer<o> anno, pro pomifera parte anni, id est tem- | 8.1 |
| pore autumnali, quod est graue ac pestilens. | |
| Nam qvae nivali pascitvr Algido devota. | 9-10.1 |
| Dicit aliud conuenire pontificibus, aliud qui priuat<i> suos | |
| lares orant. Illos enim hostias magnas diis immolare debere, | |
| hos autem myrto et marino rore contentos esse debere. | |
| Nam qvae nivali pascitvr Algido devota qvercvs inter | 5 |
| et ilices. Deuota[m autem] absolute dicitur, et significat diis | |
| destinatam. Ordo est autem: niuali pascitur Algido inter quer- | |
| cus et ilices. | |
| Coronante<m> marino rore deos. Marinum rorem | 15-16.1 |
| hodieque in Italia uirgultum quoddam appellant. | |
| Inmvnis aram si tetigit manvs. | 17.1 |
| Subaudiendum extrinsecus 'scelerum' aut quid tale, | |
| quia 'inmunem scelerum' manum uult intellegi, id est a sce- | |
| leribus puram, quam dicit blandiorem diis esse farre et granis | |
| salis sacrificantem, quam si sumptuosa hostia sacrificet. | 5 |
| Non svmptvosa blandior hostia. | 18.1 |
| [Non] nominatiui casus sunt 'sumptuosa' et 'hostia', quia | |
| sensus est: Non blandior diis sumptuosa hostia per sacri- | |
| ficium, quam manus, quae innocens farre et saliente mica | |
| sacrificat. Salientem autem micam salis granum intellege, | 5 |
| quod saliat, cum in ignem missum sit. |