| Montivm cvstos nemorvmqve, virgo. Dianae pinum in | 3.22.pr.1 |
| fundo suo consecrat, apud quam quotannis se sacrificaturum | |
| repromittit. | |
| Qvae laborantes vtero pvellas ter vocata avdis. Se- | 2-3.1 |
| cundum Graecorum opinionem, qui parientibus Dianam adesse | |
| dicunt. | |
| Quam ideo Lucinam appellamus, quod lucem nascentibus | |
| tribuat. | 5 |
| Diva triformis cur dicatur, notum est, quia scilicet ea- | 4.1 |
| dem existimetur Luna, Diana, Proserpina. |