| O nata mecvm consvle Manlio. | 3.21.pr.1 |
| Ioculariter ad amforam, quam in ueterario habebat, [ad-] | |
| loquitur, et, ut ostenderet, quam uetustum uinum habeat, se- | |
| cum natam dixit. Apparet autem Flaccum consule <M>a<n>lio | |
| natum esse. | 5 |
| Sev tv qv[a]erellas sive geris iocos sev rixam et insanos | 2-4.1 |
| amores sev facilem pia testa so[y]mnvm. Belle haec dicuntur, | |
| quia per uinum alii qu[a]erellosi, alii hilares <fiunt> ac iocosi, | |
| et quidam rixant in conuiuio, quidam in cupiditatem ueneriam | |
| efferuescunt, nonnulli obdormiunt. | 5 |
| Descende Corvino ivbente. Significat se [et] Mess<a>lam [et] | 7.1 |
| Coruinum pascere, in cuius <honorem> hanc uetustissimam | |
| uini amforam promere uelit. | |
| Descende Corvino ivbente promere langvidiora vina. | 7-8.1 |
| Attende elocutionem 'descende promere', pro 'descende ut | |
| promas', ut est illud Lucilianum: | |
| Da bibere ab summo. | |
| Languidiora autem uina dicit uetustate lenita. Sic ergo | 5 |
| et illud supra dictum: | |
| Nec Laestrygonia Bachus in amfora | |
| Languescit mihi. | |
| Non ille qvamqvam Socraticis madet sermonibvs te | 9-11.1 |
| neglegit horridvs. Narratv<r> et prisci Catonis. Ordo et sensus | |
| est: Non ille te neglegit nec est in hoc horr<i>dus, quam- | |
| quam philosophiae studiosus sit. | |
| Tv lene tormentvm ingenio admoves, quoniam et blan- | 13.1 |
| ditur ebrietas et extorquet plerumque animi grauitatem. | |
| Viresqve et addis cornva pavperi. | 18.1 |
| Bene et hoc, quia interdum per ebrietatem homines hu- | |
| militatis suae obliti in maiorem sui fiduciam exsurgunt, per | |
| quam melioribus non cedentes accenduntur ad temeritatem. | |
| Per cornua ergo uiolentiam cerebri intellegi uult. | 5 |
| Regvm apices. Per apices sublimitatem honoris ac | 20.1 |
| potentiae significari iam et supra ostendimus. | |
| Te Liber et si laeta aderit Venvs. | 21.1 |
| Significat se ex hac amfora potando hilaritatem et gra- | |
| tiam conuiuii usque in crastinum mane producturum. | |
| Viuas lucernas, pro ardentibus dixit. | |
| <S>e<g>nesqve nodvm solvere Gratiae. | 22.1 |
| Hoc est: quae nodum non soluunt. | |
| Hoc autem ad id pertinet, quod, qui fida gratia inter se | |
| iuncti sunt, numquam ab amicitia resoluuntur. |