| Non vides qvanto moveas periclo. Haec allegoricos ad | 3.20.pr.1 |
| Pyrrum sodalem dicuntur, qui puerum Nearchum nomine a | |
| quadam femina dilectum sollicit<e>t et ei extrahere conetur. | |
| Inavdax, id est: non audax, ac per hoc, timidus. | 3.1 |
| Ibit insignem repetens Nearchvm grande certamen tibi | 6-8.1 |
| praeda cedat maior an illi. Obscurauit elocutionem, quod cer- | |
| tamen ipsum ire dixit, non mulierem, quae certamen cum | |
| Pyrro factura sit, cupiens eripere ei Nearchum puerum. | |
| Haec dentes acvit timendos. | 10.1 |
| Belle hoc dicitur de ea, quam iam dudum sub nomine | |
| leaenae intellegi uoluit. | |
| Arbiter pvgnae posvisse nvdo svb pede palmam. | 11-12.1 |
| Hunc puerum arbitrum certaminis esse dixit et palmam con- | |
| tentionis ipsius calca[e]re; <p>er quod intellegi uult illum uicto- | |
| rem certaminis futurum, cui se tradere uoluerit. | |
| Qvalis avt Nerevs fvit. Nerei pulchritudinem et Ho- | 15.1 |
| merus praedicauit, cum ait: | |
| Νηρεὺς ὃ[ς] κάλλιστος ἀνὴρ ὑπὸ Ἴλιον ἦλθεν. | |
| Avt aqvosa raptvs ab Ida. Ganymeden significat. | 15-16.1 |