| Qvantvm dis<t>et ab Inacho Codrvs. Telefum sodalem ad- | 3.19.pr.1 |
| loquitur, iocose eum corripiens, quod historias non ad se | |
| pertinentes potius loquitur, quam quae pertineant ad con- | |
| uiuii praesentis apparatus. Deinde conuersus ad puerum, | |
| hortatur, ut inpari numero cyathorum potiones faciat. | 5 |
| Qvantvm distet ab Inacho Codrvs pro patria[s] non | 1-3.1 |
| timidvs mori [i]na<r>ras. [cum] Comparationem, inquit, facis | |
| uirtutum Inachi et Codri. Codrus autem Atheniensium dux | |
| fuit, qui, ut patriae uictoriam pareret, interimendum se La- | |
| c[a]ed<a>emoniis obtulit; de Inachi autem uirtutibus nulla ex- | 5 |
| titit historia. | |
| Et pvgnata sacro bella svb Ilio. Sacrum Ilium dixit se- | 4.1 |
| cundum <H>omericum de <Ilio>: Ἴλιον ἱρήν. | |
| Qvo praebente domvm et qvota: ad epulandum praebente | 7.1 |
| scilicet, quo modo solent dicere: apud quem. | |
| Et qvota Paelignis carea<m> frigoribvs. Vtrum in Pae- | 7-8.1 |
| ligno oppido uult intellegi dici, an ut solent poetae speciem | |
| pro genere posuit, ut: | |
| Leuis innatat alnus | |
| Missa Pado? | 5 |
| Da lvnae propere novae. | 9.1 |
| Siculi ueteres singulos uini cyathos sub singulorum | |
| deorum aut carissimorum sibi nominibus solebant in poculum | |
| defundere; secundum quae nunc haec dicuntur. | |
| Tribvs avt novem miscentvr cyathis pocvla c<o>mmodis. | 11-12.1 |
| Secundum illud: | |
| Numero deus impar<e> gaudet. | |
| Tres prohibet svpra rixarvm metv<e>ns tangere | 15-16.1 |
| Gratia. Ait: supra nouem cyathos si tres addideris, futurum | |
| ut ebrius factus exsurgas in lites, quae scilicet [et] contrariae | |
| sunt Gratiae. | |
| Cvr Verecynthiae cessant flamina tibiae. Vere- | 18-19.1 |
| cynthus urbs est Phrygiae. | |
| Ergo tibias Phrygias dicit, quae sacris Matris Magnae | |
| adhibentur, ad quarum cantus tamen solent et conuiuantes | |
| saltare. | 5 |
| Parcentes e[r]go dexteras odi, id est: otiosas, quae | 21-22.1 |
| neque lyram percutiant nec spargant rosas. | |
| Avdiat invidvs dementem strepitvm Lycvs. <Stre- | 22-23.1 |
| pitum audiat Lycus> hylaritatis nostrae, et inuidia rumpatur. | |
| Et vicina seni non habilis Lyco. Merito non habilis, | 24.1 |
| quia puella se<ni> iuncta est. | |
| Tempestiva petit Rode. Quid est tempestiua? utrum | 27.1 |
| non inportuna ac non incommoda, an uero tempestiua id est | |
| matura rebus ueneriis? | |
| Me lentvs Glycerae torret amor. Eleganter; [me] lentus | 28.1 |
| amor quasi latens et occultus nunc intellegendum, ut lentus | |
| ignis dicitur, qui[a] latens ac sine flamma urit. |