| Favne Nymfarvm fvgientivm amator. Faunum inuocat, | 3.18.pr.1 |
| quem aiunt inferum ac pestilentem deum esse; secundum | |
| qu<ae> et nunc Horatius loquitur, cum eum orat, ut lenis per | |
| agros suos transeat, et Vergilius in septimo significat, | |
| cum apud Mefitim pestiferi odoris paludem lucum e<u>m ha- | 5 |
| bere ostendit et in consulendo oraculo eius uideri multa si- | |
| mulacra miris modis uolitantia [atque <imi>s Acheronta | |
| adfatur Auernis]. | |
| Fvgientivm amator: per lasciuiam scilicet fugientium. | 1.1 |
| Quale illud est: | |
| Et fugit ad salices et se cupit ante uideri. | |
| Si tene<r> pleno cadit h<a>edvs anno. Significat semper | 5.1 |
| se ei anniuersarium sacrum haedo facere. | |
| <Veneris sodali> vina creterrae. Creterram Veneris | 6-7.1 |
| sodalem dixit, quia | |
| Sine Cerere et Libero friget Venus. | |
| Lvdit herboso pecvs omne campo cvm tibi n. r. D. | 9-10.1 |
| Nonis Decembribus Faunalia sunt, hoc est dies festus | |
| Fauni, in cuius honorem pecudes lasciuiunt. | |
| Inter avdaces lvp<v>s errat agn<o>s. Non semper 'audaces | 13.1 |
| agnos', sed illo die, quo uidelicet non timeant lupum inter | |
| se errantem. Et hoc interueniente numine Fauni euenire | |
| dicit, qui quasi die festo suo uult pecora, quae sub tutela sua | |
| sunt, sine periculo esse. | 5 |
| Gavdet invisam pepvlisse fossor ter pede terram. | 15-16.1 |
| Inuisam terram fossoribus merito dixit, quod in ea la- | |
| borent, cum fodiunt. | |
| Naturale est enim omnibus odisse labor<i>s sui materiam. | |
| Significat autem agrestes, cum festo Fauni feriati [in-] | 5 |
| ludant, in terra tripudiare. |