| Aeli vetvsto nobilis ab Lamo. Aelium Lamiam adloquitur | 3.17.pr.1 |
| senatorem. Aeliorum familiam a Lamo Formiarum rege oriri | |
| adfirmat, et inde Lamiae cognomen his adhaesisse. | |
| Memores genvs omne fastvs, scilicet qui memoriam ue- | 4.1 |
| terem teste<n>tur. | |
| Qvi Formiarvm moenia dicitvr princeps et innantem | 6-8.1 |
| Maricae litoribvs tenvisse Lirim. | |
| Formiani potentiores uidentur fuisse Minturnensibus et | |
| eorum agro<s> tenuisse, <ubi> Liris f<l>uit ac Marica nymfa | |
| coli[igi]tur; ideoque 'tyrannus late', quod ad Lirim usque | 5 |
| regnum suum extenderit. | |
| Et innantem Maricae litoribvs tenvisse Lirim. Liris | 7-8.1 |
| per mediam urbem Minturnensium labitur, Maricam autem | |
| Minturnenses praecipue colunt, cuius etiam lucus in ipsa | |
| Minturnensium est. | |
| Sternet aqvae nisi fallit avgvr annosa cornix. Et | 12-13.1 |
| Vergilius dicit cornices pluuiae inminent<i>s praesagas esse, | |
| cum ait: | |
| Tum cornix plena pluuiam uocat inproba | |
| uoce. | 5 |
| Augurem ergo pro praesaga, <id est> diuina posuit. Anno- | |
| sam uero ait, quoniam mille annos uiuere adfirmatur. | |
| Dvm potes aridvm compone lignvm. Cras genivm | 13-16.1 |
| mero cvrabis et porca bimestr<i> cvm famvlis opervm sol<v>tis. | |
| Intellegendum in uilla sua esse Lamiam, quem ideo | |
| hortatur apud focum [a]epulari. | |
| Sic enim solent rustici hieme, cum feriati sunt. Quod | 5 |
| ipsum manifestatur ex eo, quod dixerit: genium curabis | |
| cum famulis operum solutis. | |
| Talia sunt enim et illa Vergiliana: | |
| Inuitat genialis hiemps. | |
| Ante focum, si frigus erit, si messis, in | 10 |
| umbra[m]. |