| Inclvsam Danaen tvrris aenea. | 3.16.pr.1 |
| Ὠ<ι>δὴ haec in Maecenatem scripta est; quae initium | |
| quidem habet ab habitatione Danaes, ceterum tracta<t>, quae | |
| sit uis auri et quantum potentiae habeat. Per quod ostendit | |
| in hoc fictam fabulam de aureo imbri Danaes, ut ostendatur | 5 |
| nihil non posse pecunia atque auro expugnar<i>. | |
| Noctvrnis ab advlteris. <B>elle nocturnis ab adul- | 4.1 |
| teris, quia adulteris nox apta est. | |
| Si non Acrisivm virginis abditae cvstodem <p>a<v>idvm | 5-7.1 |
| Ivppiter et Venvs risis<s>ent. | |
| Sensus est: Acrisius filiae suae Danaes pudicitiam dili- | |
| gentissime custodibat, si non diligentiam hanc elusam uellent | |
| Venus ac Iuppiter. | 5 |
| <Converso in pretivm deo: quia Iuppiter> in aurum uer- | 8.1 |
| sus pretium uidetur fuisse concubitus. | |
| <A>vrvm per medios ire satellites. In hoc iam excessu[s] | 9.1 |
| consilium est fabula<e>, quam in principio posuit. | |
| Concidit avgvris Argivi domvs ob lvcrvm. Amfia- | 11-12.1 |
| r<a>i scilicet, quem Erifyle uxor corrupta monili aureo pro- | |
| didit. | |
| Diffidit vrbivm portas vir Maced<o>. Filippum | 13-14.1 |
| significat Alexandri Magni patrem. | |
| Inlaqveant dvces. Inlaqueant, id est: capiunt. | 16.1 |
| Crescentem seqvitvr cvra pecvniam. Reprehendit eos, | 17.1 |
| qui pecuniam sic concupiscunt, tamquam feliciores futuri, | |
| cum tanto plus sollicitudinis ac curae habeant, quanto maior | |
| est. | |
| Maiorvmqve fames. Pecuniarum maiorum scilicet. Et | 18.1 |
| famem nunc pro desiderio posuit metaforicos. Dicit autem, | |
| quod re uera uidemus, tanto cupidiores auarioresque fieri | |
| homines, quanto plus adquirant. | |
| Qvanto qvisqve sibi plvra negaverit, a dis plvra feret. | 21-22.1 |
| Bella relatio sensus est, qua significat se non inter aua- | |
| ros numerari. | |
| <Nil cvpientivm nvdvs castra peto. B>elle, quia | 22-23.1 |
| nec ipse est auarus. | |
| Et transfvga divitvm pa<r>tes, linqvere gestio. | 23-24.1 |
| Perseuerauit in translatione transfugam dicendo, <c>um | |
| supra 'castra peto' dixisset. | |
| Magnas inter opes inops. Belle, quia, qui multum habet, | 28.1 |
| plus desiderat, qua<m> qui inops est; nec enim habet, quod | |
| uult, sicuti qui uere inopes sunt. | |
| Pvrae rivvs aqvae silvaqve ivgervm pavcorvm et | 29-32.1 |
| segetis certa fides meae fvlgentem <im>perio fertilis Africae fallit | |
| sorte beatior. Sensus est: Agellus meus quamuis <n>on e<x>i- | |
| mi<us> sit, locupletiorem me tamen facit (nihil amplius scilicet | |
| desiderantem), quam ille est, qui sibi clarus uidetur, quod | 5 |
| latissimas multasque habeat in Africa possessiones. Hoc ergo | |
| fallitur ille locuples, quod se beatiorem iudicet. | |
| Qvamqvam nec Calabrae mella fervnt apes. | 33.1 |
| Licet nec in Calabria possideam, inquit, ubi mel opti- | |
| mum nascitur. | |
| Nec Lestrygonia Bacchvs in amfora. Lestrygones op- | 34.1 |
| pidum Campaniae Formias tenuisse dicuntur. | |
| In illa autem regione, quoniam saxosa est, pr[a]etiosis- | |
| simum uinum Campanum nascitur. | |
| Bacchvs in amfora langvescit. | 34-35.1 |
| Belle languescit, quasi senescit, ac per hoc ueterescit. | |
| Et paulo post ait: | |
| Promere languidiora uina. | |
| Contracto melivs parva cvpidine vectigalia. | 39-40.1 |
| Vectigalia pro reditibus posuit. | |
| Proprie enim rei p(ublicae) reditus dicuntur uectigalia. | |
| Contracto melivs parva cvpidine vectigalia porri- | |
| gam[vs]. | 5 |
| Sensus communis est et manifestus. Ait enim paruo se | |
| contentum plus sibi uideri possidere, quam si multum habens | |
| amplius desideret. | |
| Qvam si Mygdoniis <campis> regnvm Halyattii [cam- | 41-42.1 |
| pis] continvem. | |
| Quam si Mygdoniis campis regnum Halyatti continuem. | |
| Halyattus autem rex Persarum dicitur fuisse, uel, ut alii, | |
| rex Lydorum pater Croesi. | 5 |
| Bene est cvi devs obtvlit parca qvod satis est manv. | 43-44.1 |
| Subaudiendum hic extrinsecus pronomen, quod est 'ei', ut | |
| sit: bene est ei, cui deus obtulit parca quod satis est manu. |